Latin
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI ELEGIARUM Liber Secundus., AD D. CHRISTOPHORUM Pelargum. ELEGIA I., lines 6.1.229-6.1.274
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 6.1.229-274
Unproofread scanNot analysed yet
Ponere membra licet quacumque sub arboris umbra,
Nec, nisi forte culex, insidiator erit.
Has quoque ducturis angusta nocte soporem,
Flamma vaporque sequax disiciebat acus.
Iamque iter excursum est, obiterque tot acta retrorsum
Oppida, Francorum iamque propinque vado.
Quae mihi natales urbs inclita praebuit ortus,
Ingeniique graves eloquiique duces.
Quos mihi non animus tacitis attingere velis,
Sed medium requies defuit inter opus.
Equibus illustrem memoro cum laude Sabinum,
Marchia quo non fert clarius ora decus.
Primitus hic paruo stillavit in oscula nectar,
Unde prius plenis faucibus ipse bibit.
Aoniumque praeivit iter, sed, ductibus uti
Hisce, queror, puero non licuisse diu.
Inclita Schofferi successit musa Poetae,
Cuius ego cineri mollia fata precor.
Huic fueram vati, quod et is fuit ante Sabino,
Aonias sitiens acer ephebus aquas.
Auctor in his gracilis bonus ille Copernicus odae,
Pieriam puerum iussit amare chelyn.
Ne loquar Abdiae late memorabilis usum,
Quem vel adhuc pietas recta latere vetat.
Nos meritis et honore gravis Cornerus et aevo,
Ausonio docuit cum Cicerone loqui.
Legibus erudiit iuvenem Schraderus: at artes
Praxmano logicas erudiente tuli.
Hoste tibi Graiae refero commercia linguae,
Iliadem studiis debeo nempe tuis.
Haec eadem Vates mihi conciliaverat aetas,
Qui nostrae minimum laudis et oris egent.
Celichum cui grande melos, cui carmina caelo
Digna, stylo, Pallas, sufficiente parit.
Praestitit Haslobius mihi tunc quoque iunctus amorem,
Ipse viro Pollux ,is mihi Castor erat.
Nulla dies tanti corrumpet faedera nexus,
Soluet amicitiae vincula nulla dies.
Dum loquor et studiis quae sunt antiqua revoluo,
Flebilis offensis auribus aura venit.
Sauciat ingenti me fama gravissima luctu,
Dum volat hei maestae nuntia facta rei.
Et canit, immitis fati cecidisse ruina,
Haslobium psalten, marchia cara, tuum.
Haslobium, cui dona Dei regesque canenti,
Commodat ipsi suam cantor Apollo chelyn.