# Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 6.1.47-92

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2, MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI ELEGIARUM Liber Secundus., AD D. CHRISTOPHORUM Pelargum. ELEGIA I., lines 6.1.47-6.1.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/6.1.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/6.1.47

Et fluit alludens obeunta robora circum,
Gaudeat hospitibus sicut amoena suis.
Credo equidem pisces et abyssi monstra profundae,
Quicquid et Oceani regia gentis habet:
Navibus aspectis mirari, et poscere divos,
Aequoreas hominem carpere posse vias.
Insula laevorsum caput aequore montis ad instar
Proserit, evecto conspicienda situ.
Arguit hic populos requiem captasse vetustes,
Rugia nomen enim lene quietis habet.
Terra ferax olim praest anti marte virorum,
Quos vel adbuc duri Teutonis ora canit.
Contra Sundavia est, Graiis quae dicitur Isthmos,
Hunc quasi per callem puppis agenda fuit.
Dexter habet situs ingentem viridissimus urbem,
Portus eam scita commoditate beat.
Ipsa loci ratio nomen defendit: at illi
Nescio quis Suno fingitur esse parens.
Non rosa Rostochio praebent divortia nomen
Aequoris, et ruptae creber hiatus humi.
Sunt loca caeca vadis, syrtes dixere vetusti,
Alta sub offuso surgit arena vado.
Incidat in talem si classis adacta saburram,
Dat latus, et magnam fixa requirit opem.
Talis erat ponti facies, qua dividit agros
Rugia cum silvis gens Pomerana tuis.
Propter id avertit cursus ambage viarum,
Qui pomis in salsa nauta palude natat.
Haesimus hic etiam, sabulo retiniente profectos,
Immotaque stetit firma carina basi.
Illa dies docuit, quam robore certior extet,
Artifici, ratio, subveniente manu.
Praepete successu cursus porreximus ultro,
ulla nec est agilem caussa morata ratem.
Spiritus alme Deus, tua festa diemque sacrabam,
Sensibus inque tuo numine totus eram.
Cum mihi subiecit pietas, ab origine prima,
Halitus ut Domini foverit auctor aquas.
Quando vehebatur miti super aequora flatu,
Unde salo virtus flammibusque manet.
Aura Dei consors, inquam, spirabilis ardor,
Omnia qui vivo viva calore facis:
Quem Deus immensi fundens Euphratis ad instar
Corda salutifero pignore fida beat.
Nunc quoque fortuna liquidos, placidissime, cursus,
Dum procul a quovis litore vectus agor.

---

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml.
