Latin · Elegiac couplet
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI ELEGIARUM Liber Secundus., DE AESTATE ANNI LXXXVIII. pluviosa, et obitu D. Petri Monavii, Medici Caes. et
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 6.3
Unproofread scanNot analysed yet
Nubila questus eram, mensesque madoribus udos,
Quodque meum pluviis flabra morentur iter.
Ergo ne continuis absconditur imbribus aether?
Nec calor aestivum lumine torret opus.
Quid tamen, ut tecti, currunt, velamine soles?
Phoebus an erepto rursus amore dolet?
Qualis odorata complexus in arbore Daphnen,
Oscula cum ligno tristis amica dedit.
Aut quales iit in luctus Phaetonte peremto:
Talia, si memini, verba putantis erant.
Cum levis aura cito stridoribus impulit aurem,
Dixeris hanc volucrem: sed puto sama fuit.
Vox erat augurio: Petri dum fata Monavi
(Sic ait:) indiciis publica reddo meis,
Non potuit Phoebus non deplorare nepotem,
Neu pudor est, alte signa dolentis ali.
Tantus enim virtute Dei, medicoque par atu,
Deseritur prudens artis ab arte sua.
Aula virum queritur, magno quae Caesare splendet,
Muneris ante diem deseruisse vices
Tam bene quae succos, bene quae miscebat odores,
Debuit assiduum musa tenere decus.
Ipse quidem solitas Epidaurius acciit herbas,
Quicquid et optatae numen haberet opis:
Ambrosiae succis aegrum dignatus Apollo est,
Iura sed invisae praevaluere necis.
Debilis ille mora, Christo concedimus, inquit,
Nam mea cum fatis stant rata pacta mori.
Concilium caeleste petam, cum gente beata,
Qua mihi certa quies, et mihi parta salus.
Dixerat: obrigui Niobes ut inutile saxum,
Vox et in attonito gutture nulla fuit.
Hunc mihi torporem ventur a levaverit aetas,
Plura super caro funere musa dabit.