Latin · Elegiac couplet
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI ELEGIARUM Liber Secundus., AD D. IACOBUM COLERUM, Praepositum Berlinensem, de obitu Mich. Haslobii. ELEGIA, lines 6.4.47-6.4.92
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 6.4.47-92
Unproofread scanNot analysed yet
Luce diu cassos vitae revocavit ad haustus,
Nomina carminibus dum rediviva facit.
Illius artificem miratur Gallia musam,
Quaque viret cultis Hesperis ora viris.
Nobile profluvium venae strepitantis et uber,
Qualibet auctorum candidus ordo probat.
Saepe mihi dixit vatis Sambucus amator,
Quam placide gravitas Haslobiana fluit.
Teque Poetarum genitricem Marchia dixit
Fabricius, teneri carminis ille faber.
Terra quod Haslobium tulerit magnumque Sabinum,
Fama foris quorum grandius instar habet.
Illis esse quidem fateor feliciter actum,
Quos decor aeternum non abolendus alit.
Haslobii sed enim me casus acerbius urit,
Scripta quod occulto sub lare plura latent.
De quibus ipse virum quoties monuisse solebam?
Ede, quid o dignum luce recondis opus?
Dum vegeta virtute licet, tua prome latebris
Impiger, eque bonis optima quaeque legas.
Mutilane quondam de funere demta magistri,
In streperum, quos iudice, vulgus eant.
Cerne, poematibus docti quid venerit usu
Stigelii, vel adhuc multa parentis egent.
Sanet hiascentis qui posthuma vulnera Loti,
Auctor ab auctoris funere nemo venit.
Flebilis arbitrio fati praeventus uterque est,
Scriptaque idem possunt Haslobiana queri.
Facta nec est rerum tenuis iactura profecto,
Quaeve repensari quolibet aere queat.
Scribimus aetatem libris insumere proni,
Curaque deciduos efficit ante diem.
Imus et exedimur, dum nec venamur honores,
Nec cumulanderum nos tenet ardor opum.
Postmodo victuris ut nos vixisse probemus,
Posteritasque boni fruge laboris oute.
Dumque ita venturis vigiles impendimus annos,
Improba derisos fabula plebis edit.
Atque aliquis tunc inter agros et praedia dives,
Nunc saliat, iuvenis quando canebat, ait.
Fata superveniunt miseris properanter, et ante
Quam manus exactum summa coronet opus.
Musa nec intentos simplex exercet, ut olim:
Nunc hoc nunc aliud plectra moventis agunt.
Ex quo larga manus, regumque benigna voluntas
Cessat, et ex aula Pollio, Varus abest.