Latin · Elegiac couplet
MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI ELEGIARUM Liber Secundus., AD ABRAHAMUM RISENUM in Risenburgo , Princ. Elector. Sax, Mathematicum. ELEGIA, lines 6.7.93-6.7.104
Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 6.7.93-104
Unproofread scanNot analysed yet
Pegmate communi tecum mihi vivere detur,
Hoc ego milleno pondere munus emam.
Nunc locus et vitae ratio male mobilis arcet,
Officiique graves impediere vices.
Has mihi si partes oneris deponere detur,
Mox ego te reditu proximiore petam.
Et tecum spatiatus agros properanter et urbem
Fulgida quae venis aera secundat, eam.
Privatique tibi quod sub laris arce latescit,
Comibus indiciis excutiemus opus.
Dum tamen obstantes spes haec differtur in horas,
Interea longum, dulcis amice, vale.