# Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 6.7.93-104

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2, MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI ELEGIARUM Liber Secundus., AD ABRAHAMUM RISENUM in Risenburgo , Princ. Elector. Sax, Mathematicum. ELEGIA, lines 6.7.93-6.7.104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/6.7.93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/6.7.93

Pegmate communi tecum mihi vivere detur,
Hoc ego milleno pondere munus emam.
Nunc locus et vitae ratio male mobilis arcet,
Officiique graves impediere vices.
Has mihi si partes oneris deponere detur,
Mox ego te reditu proximiore petam.
Et tecum spatiatus agros properanter et urbem
Fulgida quae venis aera secundat, eam.
Privatique tibi quod sub laris arce latescit,
Comibus indiciis excutiemus opus.
Dum tamen obstantes spes haec differtur in horas,
Interea longum, dulcis amice, vale.

---

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml.
