# Carminum libri 4. Elegiarum libri 2 6.8.47-92

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2, MICHAELIS ABELI FRANCOFURDIANI ELEGIARUM Liber Secundus., AD ELIAM HUTTERUM …. ELEGIA VII., lines 6.8.47-6.8.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/6.8.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-abel/carminum-libri-4-elegiarum-libri-2/6.8.47

Biblia nunc operum tenui mercede levascunt,
Ante vel Atlantem grande premebat onus.
Aegaei citius violentia murmur a ponti,
Viminea liceat transiliisse scapha.
Tantae molis erat veterem perdiscere linguam,
Unde genus reliquae, ceu genitrice, trahunt.
Non, foret humano quod fors magis ardua captu
Sarcina, vel nullis perterebranda modis:
Sed quia dexteritas et idonea musa docentum
Defuit, haec tanti causa laboris erat.
Lustra cucurrerunt aliquot, dum prima legendi
Fundamenta puer, grammataque ipsa bibit.
Nec tamen aetatem postquam contriverit, audet
Perceptis animo rebus habere fidem.
Aut prodire tenus, vel spe praesumere pugnam,
Si fremat hostili gens inimica stylo.
Hanc labem accentus dedit ignor antia: pauci
Hactenus hanc tentant enucleare nucem.
Nec numeris, nec lege carens oratio divum est,
In se continuo circulus orbe redit.
Dictio non usquam rupto valet ordine demi,
Indicio pateat quin repetenda suo.
Pucta quoque atque apices serie comprendere iussit,
Ne casu pereat mica pusilla, Deus.
Surgere tetragono molem de marmore vidi,
Doctus amussatim quam faber arte dolat.
Fragmentum quacumque operis de parte revellas,
Nobile conspicuo vulnere corpus hiat.
Ipse coagmentat sic scripta prophetica doctor
Spiritus, articulis omne cohaeret opus.
Hos qui non coitus, qui non retinacula novit,
Hebraeae synodum transeat ille scholae.
Hoc animadvertens haud ignavissimus olim,
Cui cordi fuit hanc absoluisse colum.
Ad recutitorum se conciliabula vertit,
Credulus hic studiis talibus esse scholam.
At non Cimmerios, non sic Nilotidas olim
Obruit in medio nox inamaena die:
Quanta cruori petam premit ignoratio verpam,
Qui Patriarcharum se genus esse canit.
Ergo ducem quaeras, ut compita monstret eunti,
Qui Thamiraque minus Tiresiaque videt?
At tibi debentur grates, tibi nomen in aevum.
Et decus, Elia, quale beatus amat:
Fontibus antiquis haec qui mysteria promens,
Non prohibes amplo publica iure vehi.

---

Michael Abel, Carminum libri 4. Elegiarum libri 2. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Abel_carmina.xml.
