Latin
EXPLICATIO FIGURARUM
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 104
Unproofread scanNot analysed yet
gaudent angulis &planitiebus, ut omnium ovium, excepta Cretica sola, quae rotundis cornibus praedita, ut Bellonius observat, dum dicit: quod moderno tempore in Creta vocetur Strepsiceros: quae forte res Scaligerum movit, ut diceret, quod Strepsiceros sit species ovis. Cornua ista erant cava dimidia ex parte, &repleta quodam acuminato osse, quod ipsa firmabat ad caput, ope eujusdam pericranii, quo os illud tegebatur. Pericranium illud e rat valde durum, crassum, &madens magna copia sanguinis, ut &pars interior illius ossis quae erat spongiosa instar diploes in cranio Exterior superficies erat plane solida &secundum longitudinem quibusdam sulcis insculpta, contra ac in sulcis cornuum ipsorum con spiciebatur, qui erant transversales, ut modo dictum est fuse. Ad radicem horum cor nuum erat quidam cespes pilorum, longiorum quam sunt reliquo in corpore. Nasus erat parum depressus, uti in capris conspicitur, sed paulo magis in masculo, quam in foemellis; illius vero nasus erat bre vior, ut brutis fere in genere evenire solet quod scil. masculi habeant caput omnino ro tundius, quam foemellae Palatum tegebatur pelle valde dura, ex lonDentes incigis quasi squamis conformata. sorii, (qui in superiore maxilla vacillabant, quoniam hoc animal ruminat cibum suum erant octo in inferiore maxilla, valde acuti &inaequalis quasi soliditatis: duo vero prae re liquis potissimum erant adeo largi, quam re liqui sex, quorum amplitudo cerei instar in cedebat. Erant vero similiter magna ex parte ampliores versus ipsorum finem, quam ver sus radicem. Cauda foemellarum habebat longos &nigricantes pilos: erat vero plana prope originem suam, &fere 2. uncias longa ab inde ad pri mum ipsius geniculum; erat porro reducta in se ipsam, in loco eo, ubi oriebantur longi pili, qui dependebant usque ad poplites: cau da maris longis his pilis destituta erat, qui in omnibus foemellis referebant capillos humanos: erant solummodo paulo longiores, quam reliqui corporis pili, &molliores quam in cauda foemellarum. Anteriora crura supra flexuram genuum te cta erant pilis aliquantum longioribus &durioribus, quam in reliquo crure. Erant vero illi siti &conversi ex dimidia parte ad la tus dextrum, &ex altera dimidia ad latus sinistrum, instar jubae equinae: &in illo loco pellis erat longe crassior, quam alibi: quod constituebat quasi speciem exigui cujusdam pulvinaris, ut commodius genu incumberet, uti &callositates ad genua camelorum sunt ejusdem usus. Gazella, quam Fabius Columna descripsit, in hoc referebat camelum magis, quam nostram: nam habebat plane nullos in hoc loco pilos. Pes, qui erat alte fissus, &munitus 2.