Latin
111.1 to 111.4
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 111.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Separatâ pelle canaliculi majores in dorso, circa partes con vexas utriusque corporis falcati, mox descri bendi, in duos fasciculos collecti, observan tur alterâ sui extremitate omnes conjunctim terminari inter oculos &anteriorem extremitatem capitis, ubi quivis canaliculorum seor sim, affixus est exiguo globulo crystallino, simili semini coriandri, natanti in humore quodam albo glutinoso. Minores verò sunt ramuli alterius cujusdam canalis gemini, corpo ra modo dicta falcata utrinque cingentis, pro ductâque per totam pellis longitudinem ramificatione, in caudam terminantis. 12. Corpora duo falcata, quorum aliquoties facta mentio, foris mollis sunt substantiae, quae videtur ex pluribus vesiculis irregularibus, aquâ repletis, composita esse; ablatâ pelle observantur esse duo musculi pulcherrimi, ex fibris multis, mollibus, albis, calamo anseri no crassioribus, figurae cylindricae à cute dor sum integente perpendiculariter ad illam, quâ pectus vestitur, tendente compositi, quarum anteriores breviores sunt posterioribus. Fibrarum harum extremitates, variarum irregularium figurarum, vestigia sui relinquunt in pelle dorsi aequè ac pectoris, &colore, figurâ, ac situ, veris ac realibus vesiculis simillima ap parent. Separantur ab invicem fibrae per aliat transversales, nervosque manifestè recipiunt, per transversum eis se applicantes, ita ut jure fibrae mottices vocari possint. 13. Aperiô abdomine peritonaeum apparet albissimum firmiter adeò musculis annexum, ut sine laceratione separari nequeat. 14. Hepar in duos lobos falciformes, ferè aequales, divisum, processu quodam subtili connectitur 15. Fellis vesicula ferè rotunda, magna, Fel colore varium, amadextro lobo insidet. tissimum. 16. Pori choledochi quatuor: cysticus unus, tres hepatici; quorum duo ex lobo sinistro, unus è dextro, procedunt. Sinistrorum alter in cysticum, alter in hepaticum insertus, cum his duos truncos faciunt, qui juxta se invirem, proximè sub pyloro, in intestinum inseruntur. 17. Lien stomacho adjacens figurae est el lypticae. 18. Pancreas pyloro annexum, coloris ex albo spadicei, figurae irregularis, succum suum perductum, non longè à bibariis intestino insertum, in idem excernit. 19. Ventriculus faucibus brevissimo traje ctu connexus, duobus hepatis lobis medius interjacet. 20.