Latin
SECTIO XXII
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 116
Unproofread scanNot analysed yet
Pili, qui dorsum &latera tegedorso, lateribus &abdomine, parum erant crispati, undulatique, uti in capris. Jugum dorsi, summus ventriculi locus, fundus juguli, latera, vertex capitis, &exterius auricularum latus, coloris obscure minati. Ab auriculis ad nares similiter erat tractus ejusdem coloris, qui oculos circumdabat. Reliqui pili coloris absolute rubicundo albi erant. Cauda tres uncias longitudine non excedebat. Auriculae erant V. Interior ipsarum margo pilis albis vallatus erat. Reliqua auricularum pars erat glabra &obscurè punicei coloris. Oculi erant magni. lidem habebant palpebram internam, quae versus minorem oculorum canthum attracta rubraque erat. Ex hac forte ratione Albertus tradit, quod Palpe Rupicapra rubros habeat oculos. bra superior parum erat fissa per medium, uti in. Lepore Cornua in anteriore superciliorum parte prominebant. Color parum supra oculos Eadem erant rotunda ipsorum erat niger. non vero cochleatim. &circulatim striata appellat strepsiceros, Oppianus rupicapram h. e. animal cornibus inflexis. Aldrovandus &Gesnerus vocem istam aequivocam interpretantur &ex bono fundamento opinantur, quod Oppianus senserit haec cornua esse flexa &incurvata retrorsum, non vero ut in ove Cretica, quam Bellonius appellat strepsiceros, Et certè cornua rupicaprae nostrae retrorsum erant inflexa: sed quoniam erat juvenis, non erant illa adeo hamata &resima, ac sunt in aetate magis provectis, in quibus illa tantopere retrorsum incurvan tur &adeo acuta fiunt, ut narratum sit, quod haec animalia sibi cutem deglubant, dum sibi ipsis impedimento sunt, &quod quandoque accidat, ut illa ibi remaneant tam intricata, ut animal illa retrahere nequeat: ex qua causa animal fame pereat ne cesse est. Similiter narratum est, quod hi unci inserviant animali ad se suspendendum, dum ex summis rupibus ruit, in quibus libenter discurrit. Dubitatur, an Dama Gall. Chamois sit illud animal, quod Plinius appellat rupica pram, vel an sit caprea; nam Plinius asserit, quod sint 2. caprorum sylvestrium species. Jonston censet, quod caprea Plinii sit Cheurevil Gallorum. Scaliger judicat, quod ca prea sit Chamois, &quod Cheurevil sit capreolus, quem Votto Columellam explicans à Caprea non distinguit: uti nec Aldrovandus, dum dicit, quod caprea Gallis vocetur cheurevil. Ut adeoque rupicapra juxta Scaligerum sit genus capreae &ibici commune.