Latin
ENNIICATIOPIGURANVN
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 119
Unproofread scanNot analysed yet
V. Fabro, Lerio, Gomara, Maregravio, Pi sone, à Costa &c. de animalibus hujus exotic nominibus diversis, natura item, &loco natali, &c. mutuatus fuit, lustrabimus brevis. sime. Conformationis externae intuitu animal hoc dissectum è porcorum erat genere, prout figura ejus, quam longe accuratiorem Autor noster, ac ullus alius, curavit delineandam, satis evincit: molem tamen nostratium porcorum domesticorum haut aequabat; ab extremitate siquidem corporis, ubi cauda, qua destituebatur, debebat esse locata, ad capitis us que inter aures summitatem, duos pedes cum duobus digitis, hincque ad nasi terminum undecim digitos longum, in corpore duos pedes in cervice sedecim digitos, in capitis crassiore parte octodecim digitos, in rostro denique du odecim digitos illud observabatur crassum Colorem corporis referebat gryseum, setis cras sioribus, quam suillae alias esse solent, ita con siti, ut hae circulis albis &nigris variegatae mul to breviores in lateribus, in dorso vero, quo propinquiores hujus erant spinae, graduali au ctae deprehinderentur longitudine, ceu quo in lo o nonnullae earum quinque digitos longae cernebantur; è contrario penitus fere iisdem denudabatur venter. Aures erectae, inter quas largas setarum maximam partem nigra rum erat complexus, duorum digitorum cum dimidio excedebant longitudinem, parvique oculi, porcellorum oculis similes, à minori tantho ad nasi terminum sex adaequabant digi tos. Os appatebat haut largum, nasus vero à porcorum rostro haut dissimilis, quemad modum &pedes atque ungulae coincidebant plane cum suillis, unice superioribus exceptis ungulis, utpote secundum proportionem longioribus. Quoad internam autem Tajacu conforma tionem, eae primario partes, quae diversa ab iisdem in porcis domesticis vel aliis animalibus maxime ordinariis fruebantur textura, nostro ab Autore habentur annotatae. Ventriculus conspiciebatur triplex, quorum medius, ob oesophagi seu gulae insertionem, merito salutandus primus, utroque latere in duos hiabat reliquos, intusque tali membtana albicante crassa &dura, interiori propemodum inglu vicravium pelliculae respondente, obduceba tur, qualis neque secundi neque tertii ventri Interior quippe su cuii cingbut interiora. perficies ventriculi secundi, duabus extremi tarbus contortis, cornuum ad instar, si inflatus, gandentis, laevis erat atque mollis, membrana renui, qualis in carnivoris fere animalibus esse solet, instructa; ad cujus similitudinem &ter tu ventriculi interna quodammodo accedebat membrana, nisi quod haec crassior adhuc esset, largisque plicis corrugata.