# Amphiteatrum zootomicum 130

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum, TESIICULUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/130

tur docetque, quomodo animalia quaedam labris atque dentibus primoribus pastum a vellant, alia fodiendo, alia lambendo eundem corripiant; item quodnam discrimer sit masticationis in ruminatione, dum nonnunquam magna sit, concinnata ac frequens, interdum vero exilis, tarda brevisque. Tan dem explicat aeris in plantarum poris atque meatibus contenti efficaciam in ruminatione, utpote qui calore ventris rarefactus pabulum simul attollat, praesertim si pastus maceratione turgeat, venterque satis repletus sit. Subjungit porro utilitatem ruminanti um & ruminationis: ac initio asserit ruminationem facere ad meliorem ciborum digestionem, ideoque pro sanioribus habenda esse ruminantia, quippe quae etiam olim ab Israelitis, Deo sic statuente, pro mundis habita fuerint, non modo ad usum quotidianum, sed & ipsa sacrificia. Rationem autem salubritatis duplicem monstrat, videicet, quod simplici utantur victu: 2. quod ruminatio pastum extenuet recludatque, ut aditus fermento ventriculi ad intima pateat facilior: 3. quod propter ventriculorum pluralitatem intestinorumque longitudinem assumpta penitius digerantur, atque in alimentum excoquantur potissimum. De impedimentis deinde ruminationis acturus ea partim ad morbos refert, partim ad pabuli malignitatem, aut nimiam quantitatem. Subnectit his curam modumque juxta quem tolli ejusmodi impedimenta, servarique ruminatio queat. Ultimo loco Medicinae atque Philosophiae praestantiam, felicemque conjunctionem satis prolixe commendat. Subjuncta operi Appendix, praeter Sciagraphiam Autoris de Ruminantibus ad Naturae Curiosos, continet sub titulo Symbola I. Epistolam D. Heiddeggeri, quae circa observandum ciborum discrimen praeceptum divinum examinat, ac docet ejus rationem non simpliciter fuisse mysticam. Symb. 2. Epistolam Wepferi, quaedam circa digestionem & ruminationem brutorum tradentem, quae & alia ejusdem Autoris exempla ruminationis humanae memorat, & quae circa cervum bovemque observata sint. Symb. 3. Epistolam Wagneri, qua varia continet circa ruminationem notatu digna, in lepore, cuniculo, lo custa, gryllotalpa, salmone, scaro, camelo, &c. Symb. 4. Harderi meditationes de chylificatione & ruminatione, inprimis contra Glissonium. Symb. 5. Joh. de Muralto sententiam de ruminantibus, cur à Judaeis habita pro mundis fuerint, & quamobrem ea tantum vescantur vegetabilibus. Symb. 6. confert Petrus de Apples anagrammate carmineque Graeco in honorem Autoris facto concludens. EXPLI

---

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum.
