Latin
147.6 to 147.9
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 147.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Color hic (qui praedominaba tur) in dorso solum paulo obscurior, sicut in pectore &ventre lucidior erat. Secunda ad secundam spectabat speciem, quoniam praeter viridi rubrum pilorum dorsum obtegentium colorem, pili, qui in ventre, pectore semorumque ac brachiorum parte interiori reperiebantur, erant caniTertia &quarta pariter diversis coloribus gaudebant. Species haec vocatur Sapajou, Duo haec individua non solum colore variaque macularum figura differebant, verum etiam forma nasi, in uno quippe longi, in altero autem plani. Prima ex his duabus simia erat mas, coloremque in ventre, gutture parteque brachiorum &femorum interiori referebat album. Integrum dorsum inde ab Omoplatis usque ad caudam erat obscuro-rubrum. Inguina, brachiorum &femorum pars exterior, tibiae summitasque vel acumen capitis colore gaude bant nigro, &quilibet pilus niger quoque parvas rubicundas &albas habebat maculas, ita quidem ut extremitatem versus duae maculae rubrae conspicerentur, residua parte dimidia versus radicem alba permanente. In mento barba quaedam albo interspersa erat, pollicis longitudine Pili in dorso unum circa cervicem vero pollicem erant longi, pollicem cum dimidio, quo etiam in loco magis quam reliquis corporis partibus horrebant, instar pectinis. Supercilium alba instruebatur ora vel simbria, ubi nigrorum pi lorum quaedam series, instar palpebrarum elevata videbatur. Iris in oculis colore rupicundo flavo gaudebat. Pupilla magna Caput rotundum cum admodum erat quadam facie plana, ad humanam cum brevi &depresso naso faciem plurimum accedens. Altera Sapajou, eaque foemella, longum habebat nasum, more Cynocephalorum. Hujus pili triplici tincti erant colore, sc. rubro, cano &castaneo, inque dorso castaneus &ruber commiscebantur, ita tamen, ut quibusdam in locis nunc castaneus, in aliis vero ruber praevaleret, unde magnae ferè, uti in Catis, maculae exoriebantur. Albi coloris nec in capitis anterioris parte, nec in barba quicquam, ceu in aliis Sapajou, adparebat. Aures primae Sapajou rotundae adeoque parvae erant, ut tota foraminis rotunditas lineam cum dimidia non excederet; nec non pilis omnimode obtegebantur.