# Amphiteatrum zootomicum 149.1-4

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum, 149.1 to 149.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/149.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/149.1

Splen Ventriculo per longitudinem (ut in homine) adjacebat, sed figura ejus in uno nostrorum subjectorum differebat, cum sese haberet, uti cor in Heraldicis repraesentatur. Basis ejus pollicem continebat. Pancreas solum figura cum pancreate hominis conveniebat, cum ejus connexio atque insertio prorsus esset particularis; nam firmiter Spleni adhaerebat, insertioque ipsius ductus in Intestinum, quae in homine semper prope Porum bilarium conspicitur, duos pollices inde distabat. Renes figura situque non minus gaudebant extraordinario. Erant rotundi & plani; situsque magis inaequalis, quam in hominibua, cum dexter in respectu ad sinistrum di midia sua magnitudine inferior esset. Glans Capsula Atrabilaria vocata, admodum erat visibilis, propterea, quod ren adipe careret. Glans haec candido, & Ren lucido-rubicundo gaudebat colore. Figura erat triangularis. Aristoteles dicit, partes Genitales Simiae cum Caninis convenire vel eas repraesentare. Nostris in subjectis reperiebamus, quod aeque ab his ac humanis differrent; namque in maribus penis non habebat ossa, uti in Canibus; atque Testiculi, qui in nonnullis ex nostris subjectis in Inguine occultabantur absque, (ut jam dictum est) scroto, valde peculiarem habebant figuram, dum long rectique & nonnisi unam lineam lati & octo ongi erant. In uno ex Sapajous figura pror lus contraria inveniebatur, qui longissimè ab hominum Testiculorum figura recedebat, perfectaque gaudebat rotunditate; recondebantur testes hi in quodam Scroto, quo contracto ad radicem penis delati asservabantur. Prostatae glandulosae erant parvae Parastata Cyrsoides è contra pro compensa tione admodum magnae: Continebant enim longitudine sua pollicem unum: latitudo erat inaequalis, & quidem quatuor linearum versus collum vesicae, & lineae unius cum dimidia versus alterum extremum; consta bant vero è variis exiguis sacculis, quae in se invicem orificiis suis hiabant; caruncula urethrae erat angusta, multum tamen illi quae in homine, similis; Pars genitalis femella habebat similiter multa, quae reddebant illam differentem à vulva canis foeminae, & accedebat magis ad cunnum muliebrem; erant vero similiter quaedam, in quibus ac cedebat caniculae, & sicque se habebant quam in foemina; sed exterius orificium erat rotundum & angustum ut in caniculis & aliis brutis foeminis se communiter habere solet, & nec nymphas nec carunculas possidebat; Collum vesicae plane aliter se habebat, quam in muliere, cum esset valde remotum à collo uteri videl.

---

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum.
