Latin
149.5 to 149.8
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 149.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
versus medium ejus, in loco, ubi rugae ejus incipiunt apparere, quae solum videntur versus extremitatem ductus, prope internum orificium; fistula matricis erat similiter diversa ab illa muliebris vulvae, &referebat illam brutorum in eo, quod esset in proportione longior, &magis contorta per varios gyros; clitoris habebat magis contormia iis, quae apparent in aliis brutis, quae clitoride gaudent, quam ut referret clitoridem humanam, cum esset in proportione major &magis conspicua, quam muliebris; erat vero composita ex duobus ligamentis, nervosis &spongiosis, quae exordium sumebant ab inferiore parte ossis pubis, quae oblique procedentia &latera hujus ossis unitaque formabant tertium corpus, quod longitudine 10. lineas assequebatur. Erat hoc ceu diximus, efformatum per conjunctionem duorum priorum, quae membrana valde firma compingebantur, dum illa ab uno ligamentorum procedebat versus alterum; cui accedebat dura &nervosa membrana, quae priorem involvebat: desinebat demum in glandem, similem illi, quae est in pene maaculi. Exigui musculi, quibus erant firmata haec ligamenta procedebant, uti vulgo fieri solet, ab eminentia ossis ischii; haec ligamenta erant quoad substantiam adeo tenuia &spongiosa, ut oris flatus pertransiret, &illa facile tumefaceret, dum inflaremus reticulatum opus venarum &arteriarum, quod est in hoc loco; reticulum istud erat conspicuum satis in hoc subjecto, cum esset conflatum ex amplioribus vasculis, quam illa sunt ex proportione in muliere; erat vero situm, uti &communiter, sub secunda conjugatione musculorum clitoridis; figura istius erat pyramidalis, desinens ex valde larquae decurrebat secunga basi in apicem, dum tertium ligamentum versus ipsius extremum ad glandem. Reliquae partes genitales erant pares genitalibus mulierum; collum vesicae habebat quos musculos, ut in muliere se habent; e rat vero magnus numerus fibrarum carnearum, quae ortae à sphinctere ani erant connexae lateribus colli uteri, ut &aliae harum similes sibiae, quae procedebant à sphinctere vesicae, &inserebantur eidem cum prioribus loco. Corpus uteri, ejus membranae, orificium uteri internum ejusdem ligamenta tam rotunda, quam lata, &omnia ejusdem vaa, habebant structuram interiorem similem illi, quam habent hae partes in muliere. Testiculi seu ovaria, quae erant 10.