# Amphiteatrum zootomicum 16.4-5

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum, 16.4 to 16.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/16.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/16.4

Id etiam non parvae ma gnitudinis os, & quod vix fidem mereatur Medicos latuisse, apud nos asservatur. Hactenus Galenus, quam citat Rolfincius, bea tae memoriae, Dissertat. anatomic. I. 6. c. 19. Nam adversus Aristotelem, Medicos veteres & sui aevi statuit Galenus l. 6. de usu part. c. 19. & lib 7. administrat. anatomic. in omnibus animalibus tale os cordis inveniri. Os eximiae magni tudinis in corde jugulati Elephanti se vidisse scribit Aldrovandus. Vid. J. Jonston. thavma tograv. de quadruped. cap. 17. quod tamen in du bium vocat P. Lauremberg. exerc. anatomica decimâ scribens: id os, sicubi reperitur, praeter naturam esse, & dispendio potius ac damno animali, quam commodo ac usui fore. A. Moulinus in corde Elephanti à se dissecti nullum os fuisse inventum scribit loco citato Cum sanguis beneficio circulationis acquirat in corde ultimatam suam perfectionem, non abs re erit, paucis hoc loco ejus facere mentionem; creditur autem sanguis Elephanti justo esse frigidior, respectu scilicet habito ad illa animalia, quae calidiorem obtinent: hinc Dracones tanquam animalia calidissima, sanguinem Elephanti frigidum valdè appetunt, utque illo potiantur, cum illo ἄσπονδον bellum gerunt, & tamdiu dimi cant, donec Elephas tot ictibus enervatus Draconi in praedam cedat: nonnunquam tamen usu venire solet, ut Elephas cadens Draconem ipsum vasta suâ mole proterat atque exstinguat, qua de re infra pluribus agetur.

---

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum.
