Latin
SECT XXXVII. DE FELE ZIBETICA
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 160
Unproofread scanNot analysed yet
Cerebrum à cerebelle divisum erat ope ossis transversi, uti in brutorum turba fieri solet. Bartholinus in fele Zibetica observavit os, quod cerebrum bise caret, diversissimum ab hoc &omnibus illis quae communiter in brutorum cranii parte in teriore deprehenduntur; situm enim erat lon gitudinaliter juxta suturam sagittalem. Glandula pinealis erat admodum gracilis &circiter crassitie exiguum aciculae caput ae quabat. Aqueus oculorum humor collutulatus erat; quod accidit, uti nobis quidem videbatur, per dissolutionem nigri liquoris, quo ambitus iri dis infectus est. Taperum valde ad albedinem vergebat. Physici tradunt, quod oculi huju animalis noctu instar felinarum colluceant. Crystallinus interius magis quam exterius convexus erat; sed quod in eo potissimum notandum, erat insolita durities, quae nobis in mentem redigebat id, quod Plinius dicit de Ocu lis Hyenae, nempe quod ex illis eximantur la pilli quidam pretiosi, vocati Hyeniae. Haec particularitas una cum plurimis aliis quae deprehenduntur Hyenae Veterum &no strae Feli Zibeticae communia nos cogebat ci tius consentire Bellonio, (qui censet haec ani malia esse eadem) quam Scaligero, Ruellio, Alexandro Benedicto, Matthiolo, Leoni Africa no, Bus bequio Aldrovando &omnibus ferme Modernis scriptoribus, qui opinantur felem Zibeticam antiquis fuisse incognitam, &esse speciem cati: ast ex observatione nostra lon gitudo capitis &oculorum in fele Zibetica exilitas dentium pedumque, strigositas pilorum ejusdem, mollities ejusdem linguae, nigredo &rectitudo unguium ejus &denique raucedo, quam omnes scriptores in ipsius vo ce notarunt, quae ipsam magis canibus quam felibus similem constituit, sunt characteres diversissimi ab illis, qui in omnibus catorum speciebus conspiciuntur. Ast è contrario O mnia illa, quae Veteres de hyena sua narrarunt, reperiuntur in animali Zibetico, quibusdam ridiculis &incredibilibus fabulis saltim exce ptis; v. g. quod canes obtumescere faciat um bra sua, uti Aristoteles &Aelianus referunt; quod noverit imitari vocem humanam illorum, quos nomine suo compellatos audit quos hac ratione ex ipsorum habitationibu eliciat, &devoret, uti Plinins refert; &quoc praeterea pedes habeat humanos, &nullas ir collo vertebras, instar animalium illorum quae Busbequius pro hyena Veterum accipit quas particularitates Leo Africanus non obser vavit in illo animali, quod pro hyena propo suit.