Latin
167.10 to 167.13
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 167.10-13
Unproofread scanNot analysed yet
In altero Castoreo nondum explicato nec inflato, in orificio in rimam desinente haesit frustulum substantiae cerosae, avellana majus: illo secundum longitudinem inciso interna superficies quoque anfractuosa &gyrosa apparuit. In utro que latere caeterum vesicae istae &Castoreum pari se ratione habebant nullaque inter illas differentia apparuit: tum quoque observavi utrinque vesicam &castoreum ob cutim, qua mediante cohaerent, ita separari posse, ut ex uno ortu connexi maneant, curi ligamenti seu vinculi intermedii beneficium praestante: neutiquam vero geminos folliculos utriusque lateris una membrana concludi posse. Pondus utriusque castorei cum vesicis ambabus vix untiarum quatuor fuit, quamvis omnia frustula conquisiverim, quae ad ipsius molem, prout à Venatoribus venundatur, pertinere credebam. Testiculos praeter expectationem in hoc castore sub osse pubis, prope castoreum, tunicae vaginali inclusos reperi: nulla in inguine scroti aut testiculorum illic latentium indicia foris vel visu vel tactu se monstrabant: &quamvis Castoreo vicini, nullam tamen inter illos &Castoreum communio intercedebat, sive mediata, sive immediata. Vasa sanguifera per tunicam vaginalem seu peritonaei processum manifeste transparebant, tam deferentia, quam capillaria, superficiem eorum permeantia. Testiculi leviter pressi in cavum abdominis retrocesserunt ac perstiterunt in sinu, super osse pubis, peritonaeo intus insculpto processu ejus collabente, adeo ut nisi dextre id fieret, pari felicitate extrudi nequiret. Testiculis superne inserebantur vasa deferentia vulgo dicta, pyramidalia, varicosa &miris anastomosibus hinc inde coalescentia: illis in cumbebant Epidydimi &Parastatae: internae testiculorum partes parastatis inserebantur, mediante membrana tenui. Musculi cremasteres, prae mole illorum exigua, insignes &semicavi, membrana tendines nervosos involvente, ac si musculi illi validi satis retractioni testiculorum intra abdomen inservirent. Testiculi parvi admodum, albissimi, densi, oblongi, ovo columbino minores fuerunt: ambo scrupulos quatuor pendebant, dum recentes erant: exsiccati exacte referebant acinum uvae passae rugosum &subfuscum. Amborum pondus tunc solummodo duodecim granorum erat: videbantur nihil nisi cuticula rugosa pulpae expers: nec recentes, nec arefacti castoreum redolebant, imo inspidi &inodori erant, nulloque ingenio adulterari potuissent, quia fraus protinus patuisset illi, qui semel fibri teEpididymosticulos vel obiter vidisset.