Latin
17
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 17-2
Unproofread scanNot analysed yet
tradit, ut arundinem in se recipere capax fuerit. Idem oesophagum observavit exterius musculosum, interius verò membranosum fibris densioribus instructum. Mammas duas in anteriore parte juxta pectus habet &mas &faemina valdè exiguas pro corporis vastitate, ita ut eas à latere conspicere propemodum nequeas. Aristoteles l. 2. histor. an. c. 1. scribit, illas non esse in pectore. sed paulò citra sub armis: nullum enim animal praeter hominem mammas parte gerit priore: cur duas tantum habeat, &non plures, ut alia bruta, causam assignat hanc Philosophus, quod uniprolis sit. Sed cur non inter femora? quia multifidum est animal: nullum enim inter femora mammas habet cui pedes discreti in digitos sunt. Cur supra sub armis? respondet Aristoteles: quia in iis, quae plures obtinent mammas, &primae sunt, &plurimum lactis hauriunt, &c. Idem scrosae facere assolent: porcae enim primis editis mammas praebent primas: itaque cui unum est, quod primum in lucem prodit, id primas habeat mammas necesse est: primae autem sunt, quae sub armis habentur: Elephas hac de causa duas eoque loco mam mas habet sapientissimo Creatoris ter Optmaximi consilio, ut scilicet catulus lactens &ore sugens commodiorem haberet accessum proboscide non obstante, quam hôc an teriore loco quaquaversum flectere &amovere potest, ut sic commodius lactetur. Ejusmodi Elephantem foeminam duas in anteriore parte mammas habentem &catulum lactantem Anno 1690. Amstelodami se vidisse, amicus mihi retulit: quod etiam confirmat Bartholinus anatom. I. 2. c. 1. Mammas duas parvulas occultabat sub armis anteriorum crurum Elephas Clariss. Sturmii: cum post contrectatas populoque demonstratas mammas â Magistro suo interrogaretur, ubinam virgines suas haberent mammas, proboscide utrumque pectoris latus percussit. Costarum crassitiem Moulinus in suà Anatomia Elephanti non indicat: longitudine autem longissimam illarum 32. digitos aequasse scribit. Diaphragma validissimis carneis nervolis que fibris erat instructum.