# Amphiteatrum zootomicum 17-2

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum, 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/17-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/17-2

tradit, ut arundinem in se recipere capax fuerit. Idem oesophagum observavit exterius musculosum, interius verò membranosum fibris densioribus instructum. Mammas duas in anteriore parte juxta pectus habet & mas & faemina valdè exiguas pro corporis vastitate, ita ut eas à latere conspicere propemodum nequeas. Aristoteles l. 2. histor. an. c. 1. scribit, illas non esse in pectore. sed paulò citra sub armis: nullum enim animal praeter hominem mammas parte gerit priore: cur duas tantum habeat, & non plures, ut alia bruta, causam assignat hanc Philosophus, quod uniprolis sit. Sed cur non inter femora? quia multifidum est animal: nullum enim inter femora mammas habet cui pedes discreti in digitos sunt. Cur supra sub armis? respondet Aristoteles: quia in iis, quae plures obtinent mammas, & primae sunt, & plurimum lactis hauriunt, &c. Idem scrosae facere assolent: porcae enim primis editis mammas praebent primas: itaque cui unum est, quod primum in lucem prodit, id primas habeat mammas necesse est: primae autem sunt, quae sub armis habentur: Elephas hac de causa duas eoque loco mam mas habet sapientissimo Creatoris ter Optmaximi consilio, ut scilicet catulus lactens & ore sugens commodiorem haberet accessum proboscide non obstante, quam hôc an teriore loco quaquaversum flectere & amovere potest, ut sic commodius lactetur. Ejusmodi Elephantem foeminam duas in anteriore parte mammas habentem & catulum lactantem Anno 1690. Amstelodami se vidisse, amicus mihi retulit: quod etiam confirmat Bartholinus anatom. I. 2. c. 1. Mammas duas parvulas occultabat sub armis anteriorum crurum Elephas Clariss. Sturmii: cum post contrectatas populoque demonstratas mammas â Magistro suo interrogaretur, ubinam virgines suas haberent mammas, proboscide utrumque pectoris latus percussit. Costarum crassitiem Moulinus in suà Anatomia Elephanti non indicat: longitudine autem longissimam illarum 32. digitos aequasse scribit. Diaphragma validissimis carneis nervolis que fibris erat instructum.

---

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum.
