# Amphiteatrum zootomicum 176

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum, DE LVTRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/176

digiti erant aequales, & singuli habebant 3 phalanges, pollex vero à reliquis digitis nor magis, quam hi a se invicem; distinctus vi debatur. Nasus, oculi & species universi capitis, vix ipsam à Castore distinguebant: dentes solum erant difformes, siquidem non erant acuti, nec tam validi ac dentes castoris, quod nobis su spicionem injiciebat Aristotelem per errorem accepisse lutram pro castore, dum extollit uti modo dictum est) insignem mordendi e jusdem vim: nam Lutra nostra illos 4. magnos & longos incisores, qui Castori & variis aliis animalibus, v. g. lepori, sciuro & gliri pecu liares sunt, non possidebat, siquidem omnes ejusdem dentes instar caninorum lupinorum ve compositi erant, canini vero, uti commu niter fit, longiores incisoribus. Adeoque hi dentes efficiebant omnem illam similitudinem quam reperimus Luiram habere cum cane quamvis Bellinius referat, quod habeat caput cani simile, & Aelianus ipsam canem fluviati Auriculae, quae erant, uti in lem vocitet. Castore, exiguae, oculis inferiores erant & prope inferiorem maxillam siti. Pili vix dimidiam partem longitudinis pilorum Castoris assequebantur, continentes in eo loco corporis, ubi erant longissimi, saltim 8 lineas, cum è contra pili Castoris sint 18. line arum. Eorundem color quadantenus differebat ab illo in pilis Castoris, sed non ea ratione ac Autores id tradunt. Hi enim referunt, quod pili castoris magis ad glaucum ver gant: nos vero contrarium reperimus, siqui dem lutra nostra pilos sub gutture, ventriculo & abdomine habebat magis glaucos, quam in dem erant in nostro Castore. Pili in caud. erant breviores, quam supra corpus: multo vero longiores, quam illi in pedibus. Reliqui pili, scilicet in capite & dorso colore pilos castoris referebant, nempe obscure spadicei, & duplicis generis, alteri quidem lon giores, magis spadicei, rectiores & crassiores alteri vero breviores, glauciores, crispiores & molliores. Ad finiendam exteriorum partium descriptionem restat, ut loquamur de patticular quopiam & valde notabili observato, quod insigniter distinguit Lutram non solum à Ca store, sed & ab aliis brutis, quod est extra ordinaria conformatio exterioris matricis orificii, in quo nymphas & clitoridem, non se cus ac in muliere, deprehendimus. Clitoris quae in superiore nympharum parte sita era & illarum conjunctionem inchoabat, tres liComposita erat ex neas longa videbatur. membranis & ligamentis, quae os 2. lineas lon gum inclusum gerebant. Plurimae partes, quae post dissectionem apparebant, aliquanto magis ab illis in Castore differebant, quam exteriores. Hepar, quod nonnisi V. lobis in Castore gaudebat, 6 in Lu tra constabat. Splen, qui in Castore cylindricus & tenuissimus, nec 10. lineas in diame tro, & 7. uncias in longitudine excedebat, planus erat in lutra, continens unciam 13 in la titudine & 4 1/2 in longitudine. Ejusdem vero connexio erat adeo peculiaris, ut non solum ab illo Castoris differret, sed & ab omnibus fere aliis animalibus, in quibus potissimum splen stomacho affigitur; cum è contra in Lutra nostra ad Epiploon esset annexus.

---

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum.
