Latin
DE LVTRA
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 177
Unproofread scanNot analysed yet
Renes 3. uncias longi, &2. lati erant. Castoris vero renes ne 2. quidem uncias longi sunt. Potissima differentia in conformatione ipsorum consistebat, quae adeo extraordinaria est, ut referret illam renum Ursinorum, nisi quod renes Lutrae solum numero exi guorum renum discreparent ab illis ursi: nam loco 52. exiguorum renum, quos in urso reperimus nonnisi 10. in lutra aderant, qui a se invicem separati erant, siquidem singuli habebant suum parenchyma, venas &atterias emulgentes sibi quisque proprias &peculiares, una cum tertio vasorum genere, quod erat ramus pelvis, quam dilatatio urethrae produxit, &in 10. ramos diducitur, quorum singulos singulum exiguum renem ingreditur. Hi exigui renes, praeter communem membranam, qua involvebantur, habebant insignem fibrarum copiam, quae nectebat &colligebat ipsos in unum congeriem, quae habebat figuram quadantenus longiorem, quam renes communi ter habent: aderat autem &quidam inter exiguos illos renes, qui paulo magis à reliquis sepositus, suam figuram ad verticem extendebat, adeo, ut hic exiguus ren pro capsula atrabilaria accipi potuisset Pancreas ex glandulis conglomeratis, instar illius in Castore &reliqua brutorum familia compositum esst, ast illae apparebant magis distinctae &ab invicem separatae, quam commu niter esse solent. Pulmones, uti in Castore, compositi erant ex 7. lobis, quorum 6. erant sibi magnitudine pares, septimus vero erat tenuissimus, qui nonnisi appendix sexti videbatur. Magna cura inter vasa cordis quaesivimus foramen ovale, quod colligitur adesse in animalibus, dum manent citra respirationem in abdomine matris suae, ad supplendum usum, qui respitationi attribuitur, qui est, juvare cirtulationem sanguinis, quae fit per pulmones vope dilationis &compressionis istius partis. Antea idem in Castore tentaveramus, quo niam quidam putaverunt, hoc animal indigere tali conformatione vasorum cordis, quo eo promptius ferat cessationem respirationis, quae, cum longo tempore sub aqua mersum latet animal, inhibetur; ast non reperimus hoc foramon SECT. XXXIX. DE