Latin
EXPLICATIO FIGURARUM
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 18.8
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc te possit reliquis denuò coaptari. Dici verò miraculum expressum est per reflexionem, omninà potest, hanc rem avibus minimè igno tam esse quas saepè occupatas conspicimus, ut rostrô suo ordinatim disponant fila istarum barbularum, si illa fuerint confusa; hoc enim (rostrum) ipsis satisfacit ad reponendas &in orlinem debitum redigendas hasce pennas tam facilè turbandas &quasi frangendas; haec au tem dispositio (ad frangendum vel turbandum ordinem faciles praebens pennas) avibus est commodior, quàm si ipsarum pennae difficul ter turbarentur frangerenturve; nam si tunc aliquandò distorqueri pennas frangive contingeret, nunquam posthâe reaptari possent.