# Amphiteatrum zootomicum 182

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum, SECTIO XL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/182

Forma ejus ovalis, octo lineas longa: valde repleta & coloris Indici erat. Vena lacteae albae maximeque apparentes conspiciebantur in Mesenterio; chylique receptaculum magnum, amplum & repletum existebat. Splen Ventriculo adjacebat, cui duodecim ramusculis ex Vase brevi alligabantur. Longus erat & sulcatus instar cristae galli. Pancreas, cui adnectebatur, eadem gaudebat forma: saltem ab eo differebat colore, cum pancreas albicans, splen vero fusco-rubicundus esset. Intestina omnia quoad substantiam & crassitiem erant aequalia. Caecum deficiebat. In universum quatuor pedes erant longa. Renes pollicem longi & octo lineas lati erant, colore Olivarum, dextro sinistro altius locato. Vesica pollicem cum dimidio longa & unum pollicem lata. In mare testiculi in ventre deprehendebantur, quod juxta Aristotelem Erinaceo pro orium, qui inter omnia animalia quadrupedia partum perfectum & vivum edentia unicus est, cuius testiculi intus (sicut in Avibus! sunt inclusi. Testiculi hi magnam Epididymem habebant, quae Vasa spermatica Praeparantia in quatuor ramusculos divisa recipiebat, quaeque separatim à basi usque ad longitudinis suae plus quam dimidium illi inserebantur. Haec Epididymis à Testiculis non separabatur uti in Hystrice, sed cum illis cohaerepat, quam longa etiam esset. Vasa spermatica deferentia à summitate Epididymis procedebant, Testiculi horumque vasa ligabantur suspendebanturque à quodam Ligamento, quod pro Cremastere accipi poterat, quoniam memprana, aliquamum prope Testiculum carnea apparens, erat. Reliqua membranae hujus pars sicuti lassi Uteri ligamenta dilatabatur extendebaturque. Multa magnaque vasa habebat, ex quibus duo majora notabilem quandam Anastomosin, (in medio se invicem perforando & decussatim transeundo) formapant. Ex vasis spermatici, praeparantibus, velut Trunco suo, procedebant perque hanc totam membranam tanquam alae volucris, uti in Utero fieri videmus, distribuebantur; ita ut habito respectu ad magnitudinem & numerum vasorum horum, quae quantitati nutrimenti, quod membrana requirere videbatur, non proportionata erant, probabile admodum fieret, usum structurae hujus esse, ut Arteria spermatica ad hanc membranam partem sanguinis mitteret, quem aliâ, ad Testiculos deferret, quò in hoc magno ramusculorum numero praepararetur; in quibus sanguis remanens, qui ad membranae nutrimen tum absumi nequibat, aliquamdiu retineri & hac longa retentione perfici videbatur, ut postmodum ad denuo in Arteriae spermatica truncum refluendum & se cum sanguine Testiculos influente commiscendum inhabilis vel impotens redderetur cum aliàs nihil re fluxum hunc impediat, qui in omnibus Ar teriis, valvulis, quibus Venae instructae sunt, destitutis, liber est supponendus; Et compres sio quoque à respirationis motu per omnia viscera excitata pro hoc hujus refluxus sufficiens causa dici queat. Ab utroque cervicis, quae in Vesica est, latere sacculi, substantia partim glandulosa, partim membranosa gaudentes, erant, colo ris flavi & procul dubio pro Parastatis ha bendi. Prostatae paulo reperiebantur inferius, mole insolita, uti & Parastatae. In Foemella Uterus cervice & duobus cornibus constabat. Cervix ex duabus membranis componebatur, quarum exterior crassa & carnosa, interior vero tenuis membra nosa & nervosa. Cornua inaequalia erant,

---

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum.
