Latin
183.1 to 183.4
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 183.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Locustae byGoogle Locustae nimirum fuere, quarum sibilationes alarum, stridentiumque ipsarum pedum crepationes nostra implebant prata, rura mon tesque, hybernaque inter dumetorum &sepimentorum umbram, remansis ipsarum ante signanis cristatis, quas vulgus fingebat, per infortunium forsan non procul a nobis captis (quarum facies in scripto aliquo publico ele ganter ficta aerique incisa cernitur) petiere in proprium suorum detrimentum; tempestatis enim injuria ipsis sat molesta erat, dum omnes, quod earum strata per montes ruraque corpo ra testabantur, interfecit. Locustae fuere, superiori seculo nostris in oris forsan non visae, quarum tot species ferme effingebantur, quot numerabantur, a superficiali colorum diversitate, modo pedes, modo aliam ipsarum partem occupantium, petitae Illae fuere, de quibus dicebant, quod a cicadis nostris, nostra per prata &segetes salien tibus, specie ac qualitate differant: Etsi quoad prius ex parte concedi possit differentia quaedam specifica, certe parva erit, cum aeque in nostris inveniatur crusta illa, galeae speciem referens nimirum, labium superius duos illa rum dentes molares, coeruleos, nigros, magnos, in utroque latere sitos, obtegens, ne cibus inter illos terendus ac masticandus de nuo in terram procidat; nec nostris deest involucrum illud, quod collaris monachalis ge rere formam putatur, &tum nostris tum advenis pro fulcro est, ne tergum &caput, eo absente, collabatur. Illae fuere, quae omni nervo, osse, carne habent enim tantum carnem, quae inter car tilaginem &nervum sit media) &c. carere, a quibusdam credebantur, omnia superficialiter modo considerantibus, unde tandem caecus illorum foetus, praemature in lucem editus, non immerito, illis anatomiae penetralia penitius inspicientibus, ludibrio erat. Illae fuere, quae stridorem dentibus suis nigricantibus, quos molares merito dicas, prosibilare dicebantur, cùm tamen illum extremorum longorumque pedum semoribus facerent, quibuscum corporis latera fricabant quod non semel observavi, imo, quotiescunque ad iram illas provocabam, toties quatie bant latera vel femore utroque vel uno solo.