Latin
202
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 202
Unproofread scanNot analysed yet
Equidem hoc verum est, quod excerneret muscas, quae propemodum ita adparebant in tegrae, uti eas deglutiverat; verum notum est, quod hoc idem accidat serpentibus, qui animalcula rejiciunt tota, prout absorpserunt. Quin &cuilibet notum modum extrahendi succum nutritium in variis animalibus esse va rium. Aliqua enim ingesta digerunt &dissol vunt, quare &primum masticant &postmodum in stomacho in liquorem vertunt: Non nulla vero, quae absque masticatione deglutiunt, calorem &spiritus sufficientes haben ad succum, quo indigent, extrahendum, iis quae eum continent non comminutis, prout videmus suctum uvarum aeque extrahi per expressionem quae manibus fit, ubi lapilli re manent integri, quam per cupam, ubi conte runtur. Has propter observationes non minore nos putabamus adesse rationem dubitandi de veritate sententiae illius, quam Veteres de cibo I. nutrimento Chamaeleontis aereo fovêre ac supra habuimus, ad negandam variam co loris mutationem, quam illi per contactum aliarum terum, si quibus admovetur, fieri di cebant, cum praeter candidum, quem noster Chamaleon in linteo recipiebat, omnes alii co lores, quibus obtegebatur, ex rebus quas tan gebat, non emigrarent. Atque rationi sati congruum videtur statuere, quod color al bus, quem in linteo frigido, sub quo tanquan pallio aliquamdiu adservabatur, recipiebat, effectus frigoris fuerit, quod eum pallescere fecit, quoniam hic ipse dies, (quo hoc ob servabamus) erat omnium frigidissimus. Et ne Physici &illi qui Ethicae student solliciti sint de curiosis problematibus ad suam Philosophiam excolendam, qualia se reperi isse putabant in proprietatibus illis extraordi nariis, quae juxta Veterum descriptionem in admirando Chamaleontis nutrimento &varia coloris mutatione conspiciebantur: arbitra mur sane, novas de motu oculorum ac linguae ipsius observationes, itemque &modum variandi colorem secundum ejus passiones, esse talia, in quibus eruditionem suam valeani exercere Namque ad demonstrandum Gnathones destitui sinceritate Vanosque &Ambitiosos Spiritus fovere l. struere Chimaras, non ne cesse est, ut verum sit, Chamaleontem omnes colores, praeter album, recipere, soloque ae re victitare. Quin &par fundamentum, &certe major veritas subesset, si quis moralis quaedam exinde eruat, quod Chamaeleon auribus carens &propemodum quoad plurimas sui partes absque motu existens, solum tantam habcat celeritatem in lingua, ut nihil e labi sinat, &oculis, queis simul quaquaversum spectare queat. Physici quoque multum negotii habebunt, prius quam clare demonstraverint, unde neces. sitas illa, quae natura omnibus animalibus, ut ambos oculos simul eodem moverent, imposuit, oriatur.