Latin
206
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 206
Unproofread scanNot analysed yet
Cor vero minutissimum apparebat. Intestinum a gutture usque ad anum, aut excrementorum exitum unicum, album, non admodum cras sum &circa ventris medium nonnihil curvatum conspiciebatur &ob id longius paululum quam totus corporis tractus erat. In hoc aperto &secundum longitudinem scisso aliquid instar materiae excrementitiae nigricantis, ad vi riditatem tendentis, absque ullo tamen foetore reperiebatur. Utrum fuerit excrementum ex muscis, quas praeteritis mensibus comederat &paucis illis quidem relictum, an ex humidiore aere attracto collectum atque compa ctum, hoc ego aliis enucleandum relinquo Circa ventris medium intestino huic ovorum piscium simile quid adhaerescebat. Lingua post mortem animalis in oris cavi