Latin
21.6 to 21.9
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 21.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Magna sunt, &ex aequo ferè supra infraque crassa columnarum instar, ait Albertus Magnus articuli Oog untuli crurum tam sublimes non sunt, ut aliorum animalium, sed humiliores terram vesus secundum Vartomannum l. c. Pedes prio te majores, cujus rei causam reddit Albertu. Ml. 2. tr. 1. c. 1. de animal. Genua Elephantos non posse flectere Ambrosius putat, quia secundum ejus opinio nem rigidiore crurum usu opus fuit, qui bus velut columnis tanta posset membrorum moles fulciri: calcaneum modò leviter eos inflectere credit, rigere caetera pedum à summo ad imum. V. Coelius l. 4. 12. unde &credo inquit Vossius, haec bellua Aegyptiis, (quod est apud Orum Hieroglyph. l. 2. c. 86.) Symbo lum erat Regis: nam Rex supplicat neminil. B. Tavernier in itinerario Persico scribit Persarum Regem ab Elephantis, anteriores pedes prorsum, posteriores retrò, quantum poterant, porrigendo salutatum se vidisse, idque nonnullos pro genu flexione habuisse Flexuras enim &juncturas habent Elephant poplites contra Veterum sententiam, quod astruit Aristot. l. 2. H. A. c. 1. scribens: Viviparis inter animalia quadrupedia flectuntur priora crura antrorsum, posteriora verò retrorsum: &habent flexurarum cavitates ad se mutuo conversas: Elephas autem non ita, sicut aliqui dicunt: flectit autem posteriora crura sicut homoCrura iis magna sunt &fortia, neque (ut quidam imperiti existimant,) unô tantum osse indivisa constant, sed genua flectu more aliorum quadrupedum: eapropter E lephanti, (ut refert Aloysius Cadamustus, qu cum classe in Aethiopiam &Regionem Calicut navigavit,) ut eos, qui insidere volunt, suscipiant, genua submittunt, seque erigunt deinde. Vid. A. Matthiolus comment. in Diosco Quis Strabonem caeterosque non rideret, inquit P. Gillius, scribentes, Elephantorum venatores notare arbores, quibus Elephant accumbere solent, atque ex altera parte truncum rescindere, cui bestia inhaeserit, eamque pariter cum arbore ruere: cumque repropterea quod crura con surgere nequeat, tinuum &inflexum os habeant, ex arboribus desilientes illam obtruncare: quod com mentitium deprehendi: nam etiamsi sole dorso ad terram adnitens quatuor pedibus trectis supinus constitueretur, tamen nul bus auxilio se facile invertebat atque erigebat: id quod etiam Anno 1689.