Latin
SECTIO LIII
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 211
Unproofread scanNot analysed yet
Elevato igitur sterno, re potius, postquam exhaustis ovariis uterus tum ad ogiductus initium properassemus, viomnino dby (omnino plenus est: ne dicam obvenisse nobis ranam, in cujus sinistro utero perfectum Jam ex omni parte detinebatus, in dextro tamen nuda fere apparebant ovula, fortasse tar dius huc delata, ob inaequalem maris compressionem; siquidem ejus luculentum in pe ctore matris vidimus testimonium, excoriationem puta, non in utroque, sed sinistro tantum latere conspicuam. Sed ad rem. a mare injici liquor hic viscidus non videtur, quia talis in ejus vesiculis spermaticis non invenitur, sed fluidus magis &lacteus. Neque ex altera parte maternus id promittit uterus, utpote cujus substantia pure membranacea est &tenuis admodum, si duplicaturam ejus, qua Nec denique lumbis annectitur, excipias. ovulis vel in ovario, vel dum in cavo ventris fluctuant, quiequam accrescit; ergo superest unice, ut in oviductum inquiramus. Favet autem huic primo, quod reperiamus, non quidem ubique, sed hinc inde pellucidum liquorem inter ovula trajicienda permixtum, Secundo majorem illius humoris copiam vidimus circa insertionem oviductus ovulis affusam, minorem in reliqua uteri cavitate. Ter tio si aperiatur oviductus, occurrit ibidem glutinosus humor, qualem in reliquo corpore nus quam reperire licet. Denique quarto ex tra omnem dubitationem nos collocavit mi croscopii usus; hujus etenim beneficio vidi mus non obscure glandulas omnem oviductus