Latin
SECTIO LIV
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 216
Unproofread scanNot analysed yet
Reperimu quoque aliquos quatuor solum ungues in pedi bus anterioribus aeque ac in posterioribus habentes, contra ac Albertus nobis enartat, quod semper quinque in pede quolibet gaudeant. No tavimus etiam, quod, licet tardè Testudo gradia tur, ob modum tamen eundi ungves ejus omnino in tantum atteri oporteat ac in animalibus currentibus: Nam singulos ordine terrae affricat, ita ut, si terrae unam palmam inprimat, requic seat primo super postremo ungve, tum super proximo &sic porro etiam quoad ungves ante riores palmam suam, quae rotunda &unguibus obsepta vel imarginata est, convertendo, instal currus, qui totas suas movens clavorum cir cum ferentiae ipsius infixorum, capita terrae ordine imprimit. Cauda magna erat, circa principium suum sex pollices in Diametro habens. Quatuorde cim pollices longa tandem in enspidem, quandam cornu bovino similem desinebat. Carda nus unguem vocat, cumque calcari quod a par te posteriori in Galli pede reperitur, comparat putans callositatem quandam esse in caudae Ze. studinum extremitate generatam, quae prius fue rit abscissa: quod tamen minus probabile est cum Callus figuram tam regularem &xacte or biculatam, uti in cauda nostrae Testudinis erat servare nequaquam possit. Cauda haec, Testu dine mortua, in unum conversa erat latus, id que tam firmiter, ut maxima etiam vi ad rectam lineam redigi nequiverit. Similis inflexibilita in Gingivarum vel Faucium musculis, quippe quae aperiri nequibant, nisi musculis prius dissectis. Aristoteles observavit inter omnia animalia Testudinem in faucibus suis maximam habere fortitudinem, vis enim ejus tanta est, ut conci dat, quicquid objicitur, etiam durissimos silices. Experti id sumus in parva Testudine, cujus caput, postquam semihoram abscissum esset maximum Gingivis suis edebat stridorem. Rigiditas eaudae, faucium rigori similis, ostendit Testudinem maxime fortem hac in parte, ac percutiendum cornuque quo in fine caudae instru cta est, ipsi pro munimento offensivo inservire Serra ab utroque latere osse, quod instar Cra nii cavitatem intestina includentem constitue bat, uti dictum resecto membranaque quae parti ossis hujus inferiori adhaerescebat, &quae ven trem efficiebat, (Membrana autem haec supple bat locum peritonaei versus fundum, sicut Pleur.