# Amphiteatrum zootomicum 220

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum, SECTIO LIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/220

Pulmones omnium animalium quadrupedum Terrestrium, ova non ponentium, quorundam que ex Amphibiis, ut Vituli marini, ad primam pertinent speciem, atque hi pulmones absolute adparent carnei, eo quod horum sanguis ae qualiter per omnem substantiam ipsorum di spersus est, in quam integre circulatur efficitque ut omnis sanguis per Pulmonum vasa transeat ab uno cordis ventriculo in alterum. Pulmones Testudinum, Serpentum, Ranarum, Salamandrarum, Chamaeleontis &c. secundae sunt speciet apparentque absolute membranacei, cum non nisi paucissimum sanguinem in substantia sua dispersum possideant, sc. tantum saltem, quantum ad particulare eorundem nutrimentum re quiritur & necessarium est; unde nec alius sanguis per vasa hic circulatur, quam solus nu tritius. Avium pulmones ad tertiam spectant speciem, qui partim carnei, partim membranace adparent, propterea, quod pars costis adhaerens plurimis vasis repleta est, per quae omnimodè circulatio absolvitur, uti in aliis animalibus terrestribus; altera vero pars in octo & quandoque in decem magnas vesiculas divisa, vasis carcat, nullaque nisi ad proprium nutrimentum in hac circulatio fiat. Tres hae pulmonum species ad duas reduci possunt, differentia earundem ab usu, quo pulmones in relatione ad integram sanguinis circulationem gaudent, desumta. Atque hoc in passu pulmones Testudinum aliorumque amphibiorum hujus generis peculiarem constituent classem l. speciem, cum pulmones horum pror sus nullo ad generalem circulationem gaudeant usu. Pulmones autem avium & animalium terrestrium alteram producunt speciem, communem iis, quorum pulmones absolute carnei, & eorum quorum pulmones tantum quoad unam partem ita adparent. Ad stabiliendas hasce dua species alia differentia addi potest, a motu pul monum desumta, quippe qui in animalibus terrestribus, uti & avibus, est continuus, regularis & periodicus: in aliis vero, ut Testudine, Chamae leonte &c. interruptus & ita insolens l. ratus ac inaequalis, ut fere dimidium perduret diem, quo nemo aliquid de motu ad Respitationem in eo percipere possit: alio vero tempore subito tursus intumescit hocque in statu per horae quadrantem perseverat. Probabiliter sese res eodem in Testudine habet modo.

---

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum.
