Latin
EXPLICATIO FIGURARUM
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 227
Unproofread scanNot analysed yet
Penis notabilia habet corpora nervosa duo, quae siquidem flatu distendantur, anteriora pe nis maximam in molem augentur rigiditatemque summam acquirunt, cum apicis versus postica incurvatione aliqua, quo asperitates illae, quas in parte postica seu inferiore penis notamus, circa mucronem ejus manifestiores liberioresque reddantur. Notabilis itidem in parte hac postica, qua nempe cloacam ipsam spectat, fovea quaedam singularis, insignis satis capacitatis, dum rigidus efficitur penis, canalis formam assumens; cum in pene viam aliam observare haud licuerit, hanc seminis ejaculationi inservire judicamus: anteriora autem penis distenta utero firmius inhaerere &asperitates adductas voluptati Venereae in foemina excitandae dicatas esse. c. Fig 4. &5. TABXLV Renum nomine quae exhibuimus, Parastatae videntur, ex innumerabilibus fibrillis (forsan excavatis) conflatae. Ab his ductus singularis se extendit ad cloacae partem superiorem, loco eo, qui insertione vesicae urinariae proximus est, vix straminis latitudine ab ea distans. Testis mollis valde, filamentosae flavescentisque substantiae, notabilis hic satis magnitudinis; hujus cum parastatis communionem notare necdum licuit, licet funiculi varii membranacei ea connectere videantur. Epididymida quod loco dicto habuimus, vesiculas seminales potius dici posse judicamus Varius hic ductuum seminalium, isque gyro sus valde, ductus. Repleti hi omnes albicante eaque satis consistente materia, quam semen aestimamus. Quories laesio quaedam ductuum horum contigit, libere ea effluit, alias facili via per meatum singularem, seu potius ductuum continuationem in Cloacam exiens, loco eodem, quo materia ea, quam Parastatae exhibent, exit. Unicum enim hic tantum orificium, duobus hisce ductibus inserviens, notatur, unde, antequam se hic aperiant, coire cos suspicamur