Latin
SIRONES
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 231-2
Unproofread scanNot analysed yet
COMEDONES &CRINONES, quorum descriptio apud Celeb. Etin tillerum in Valetudinario infantili c. 2. §. 33. ita traditur. Crinones sunt vermiculi Capillorum Spissorum seu setarum curtarum formâ nudc oculo aspicienti se exhibentes, quando nempe mellis affricti dulcedine allecti in loco calido forâs prorumpere nonnihil, frigoris verò ipsi inimici sensu denuò se intro recipere observantur. Accuratè magis per microscopii adjumentum iidem observari possunt: Sic enim coloris cinerei, cornubus seu potius antennis binis longis prominentibus instructi: oculis rotundis grandiusculis, caudâ oblongâ, in sine villosâ, uno nomine aspectu norridi observari solent, prout ab amico cutiosô &artificiosô, sc. DN. Christiano Schaffero, Serenissimi Dom. Saxon. Mauritii Apelle Aulico, dexterrimè, (non secus ac alia minutissima insectula, in specie Sitones. It. termites seu potius lendes caseorum &c.) sub formâ in TAB. CIL delineatâ ob oculos ponuntur. EXPLICATIO FIGURARUM TAB. CII. Ostendit Crinonum quantitatem &figi ram, prout nudo oculo occurrere solent. offert Crinonem integrum per microsce pium accuratè observatum &ab ipso observatore dextrè delineatum. Similis est Crine, sed cui sub separatione à cuticula corporis cauda truncata fuit. Itidem Crino est alius, sed majorem sub sui a cuticula separatione noxam passus E. E. E. Crinones exhibent, microscopio observandos. Figuram acari offert, prout à Sinibaldo microscopiò observatus fuit.