# Amphiteatrum zootomicum 25.5-8

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum, 25.5 to 25.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/25.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/25.5

scribit illos non posse natare, naves autem vthementer amare: unde Erasmus Rotero damus hanc similitudinem mutuatur: quem admodum, inquit, Elephanti, cum natare propter magnitudinem corporis non possint, navibus tamen impense delectantur, & circa illas versari gaudent: ita plurimi, cum ipsi literas nesciant, inter eruditos tamen libenter &cum summâ voluptate versantur; unde haec fluit admonitio, ne propter ignorantiam prorsus abjiciamus vel contemnamus bona rum rerum studia, sed ea in aliis amemus & admirari discamus, ne audiamus illud: Ars non habet osorem, nisi ignorantem Si pedes Elephanti accuratè inspiciantur, videntur illi ad natandum non satis esse idonei, siquidem sunt indivisi leviterque discreti: hinc Lipsius epist. 59. cent. 1. illos natandi inscios esse arbitratur: quod confirmat Illustris quondam & celeberrimus Vir Jobus Ludolphus, νῦν ἐν ἀγίοις, in suo commentario ἄνικι οτῳ ad lib. I. c. 10. v. 18. Hist. Aethiop. commeat. 77. inquiens: à paucis, quod sciam, no tatum, quod Elephas instar amphibii flumina permeet: cum enim ob corporis molem natare non possit, sub aquis in profundo tendit ad fluvii ripam, procul dubio tamen proboscide super undas exerta respirans. Viam regiam pedibus suis Elephantos efficere, eamque ceu minus impeditam iter facientes libenter sequi, ex Gregorii relatione refert idem in suâ historiâ Aethiopica loco citato. Ut in omnibus rebus, ita etiam inter Elephantos maxima differentia est: Sexus di scrimen quod attinet, fecit DEUS ab initio, ut in reliquorum animantium, sic etiam in Ilephantorum creatione marem & foeminam, & vidit DEUS, id esse bonum, Genes. 1. In perfectissimis animalibus mas & foemina distinctè habentur, inquit Aristoteles l. 4. de gner. animal. c. 1. & lib. 4. H. A. c. II. dicit: in quadrupedibus omnibus alterum mas, alte rum foemina est: quod tamen de Rhinocerote negat Oppianus, de illo ita canens: Omnes suntque mares, (mirabile) foemina nunquam Visa fuit, quae res nos ignorare fateri Cogit, queis veniant aut producantur in oris, Petra feratne aliqua hoc nobis genus exitiosum: da vonat internô conceptum semine tellus dane ipsi se ineundo mares (ô monstra ferarum) Progenerent, omni sine amore & compare fiant: Denique an haut ullô crescant pariente: fatemur Nullat nos aut scire aus posse ostendere causas.

---

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum.
