Latin
CHOLEDOCHO
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 31-2
Unproofread scanNot analysed yet
CHOLEDOCHO. VENTRICULUS, admodum amplus, &,uti in aliis animalibus ruminantibus, in quatuor partes divisus non habebat structuram diversam, prout in quatuor Ventriculis, ab Aristotele Κοιλία, Ἐχῖνος, Κεκρύφαλος, Ἡνύστρον vοcatis. solum distincti erant quibusdam angustiis, qua ratione primus Ventriculus, amplior &vastus, alium producebat admodum parvum, quem sequebatur tertius, primo paulo minor &angustior, sed tamen longior, quem demum quartus, secundo similis, excipiebat In summitate secundi Ventriculi multa videbantur foramina, quae circiter viginti cavitatum orificia erant, ad instar saccorum inter duas, queis Ventriculus constabat membranas, locatarum. Ex sacculorum horum conspectu conjectabamus, ac si ea Reservatoria essent, ubi, tradente Plinio, Cameli per longum tempus aquam retinent, quam si oblata fuerit in magna copia imbibunt, ad defectum eum, quem in aridis ubi plerumque iter faciunt, locis experiri possent, eâdem supplendum. Imò &hoc dicitur, quod illi, qui Camelos ducunt, extrema aliquando siti ad ventres eorum aperiendos adigantur, ubi multum aquae inveniunt.