# Amphiteatrum zootomicum 32

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum, CHOLEDOCHO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/32

Similiter quoque haud abs re asseri posset, instinctum hirctum illum, quem Aristoteles & Plinius à natura huic animali inditum observarunt, ut sc. semper aquam, quam imbibere cupit, pe dibus turbet, potissimum ad reddendam eam pavem, tendere, quò non tam citò transi ret, sed potius longiori tempore in ipsius sto macho retineretur. Intestina erant quadruplicis generis. Prima, circa quarti Ventriculi ingressum, erant mediocria, & sex pedes longa. Secundi ge neris quasi corrugata multisque plicaturis con tracta conspiciebantur, eodem ac COLON ple tumque se habet modô, quod ligamento quo dam contrahitur & acsi in multos cellula esset divisum, adparet. Haec etiam erant me diocria & viginti pedes longa. Sed ultima eaque exilia, quinquaginta sex. In universum undecim explebant ulnas, quae supra qua tuordecim se extendissent, si ea, quae convo luta & contracta, fuissent explicata SPLEN sinistro reni erat injectus, novem pollices longus, quatuor latus & dimidium crassus PENIS, ex quo nervos fieri dicunt, noven Valde cuspidadecim pollices longus erat. tus observabatur circa extremitatem, quae inflexa & facta ac si unus cartilagineus esset, abs que ulla Balani apparentia. URETERIS extremum praetenuis quaedam erat membrana PULMO in quolibet latere nonnisi unum habebat lobum. Caput erat insolitae magnitudnis, novem pollices longum, septem latum & valdè cuspidatum. LINGUAE hujus structura erat notabilis atque

---

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum.
