# Amphiteatrum zootomicum 33.6-8

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum, 33.6 to 33.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/33.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/33.6

Canum, & quorum pedes in digitos scissi sunt, detruncas cate, eaque, uti pelle pilosa undique Natura magistra investita sunt, dictum in modum, solius furni calore, probe ubi lota sunt prius, citra ullam cocturam aut alium apparatum exsiccas Ultimo denique Anatomes & Chirurgiae Studiosos non temnendam enchiresin hic loci docebo, quae haec est: quod, ubi animus Tibi est sternon filis aeneis costis jungere, ac decore formare Thoracem, id maceres prius in aqua necesse sit, in qua cartilagines illius, quamcunque in formam contractas, sponte quasi sua, ita sensim se explicare cernes aut observabis, ut pristinam ac naturalem iterum nanciscantur figutam. Verum sub hunc temporis articulum, quo sternon lentum ac flexile, instar viminum, apparet, requiritur, ut id linteis mundis & siccis detergas & hinc inde iisdem molliter tangas aut foveas. Sed maturato hic opus esse scire Te velim, ut Sternon, Cartilagines costasque omni ablata mora prius filis aeneis revincias, quam ea iterum sponte rigescent sua, aut ultimam manum huic operi imponas; quae omnia dictum in modum filis aeneis revincta invicem, naturali in situ, eoque minime mutato, servan da sunt summo studio. Hactenus Senex & canitie & celebritate venerandus. Quod jam instrumenta ad sceleti coagmentationem necessaria concernit, illa fuse describit & simul ob oculos ponit Lyserus in fine Cultri Anatomici. Omnium optima est machina Tornatoribus familiaris (ein Drehe-Bauck) qua promptè & expeditè ossa (è quibus jam ante coctionem medulla terebra ad id formata erat extracta) perforari & abhinc filis ferreis combinari possunt. NOTA. Anatomici, quidam Celeberrimi in Belgio ossa non coquunt, sed putrefactioni tamdiu committunt, donec carneae & membranaceae particulae abscedant: quod licet ob foetorem taediosum, ipsorum tamen Sceletorum firmi tati & nitori proficuum videtur.

---

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum.
