Latin
BEONIN
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 35
Unproofread scanNot analysed yet
A queus humor in insigni copiâ repertus est, ta, ut vel sextam humoris vitrei partem refer tet. Quae copia causa esse credita est, cur et iam post mortem oculi clari maneant, quan doquidem iidem pallore inducuntur, si pro pter humoris istius eam extendentis defectum cornea coarctatur. Ultima observatio fuit, quod, licet tempestas durante sectione fueri calida atque humida, &dispositio ad putredinem in corpore animalis ex morbo mortui &licet Autores omnes habitum eos exspirare dicant tam tetrum, ut omne quod appropin quat, inficiat, idque adeò ut reliqua animan ua haud tangant, quod ex illâ, unde cibum tepit, carne residuum est: nihilo tamen mi nus apparuerit nihil, quod singularem corruptionem denotaverit. Odor enim &halitus quem spirabat, minus erat fortis, quam Cervorum esse solet, qui paulò post evisce rantur, quam pilâ sunt trajecti: Et vermes qui quarto die in carne ejus inveniebantur ex muscis producti sunt, uti ex linguae frusto, quod chartae inclusi, comperire licuit. enim unius spatio noctis exsiccatum est atque valdè induratum, ita ut nullum spargeret o dorem. Ex quo judicate licet, quod, si qui dem Leo laborat febri, non nisi Ephemeris ca sit, utut per totam suam vitam eâ laborare di catur. Monstratur etiam exinde bilem corporibus animantium esse Balsamum, quippe quae resistat cotruptioni, &causa sit cur Leo