Latin
35.1 to 35.4
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 35.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Qui verò nostri Casuarii curam pascens, sed leguminibus &pane victitans non habuisse carnosum &musculosum Stomachum prout aliâs omnes eodem nutrimento viventes aves habere solent; Considerantes itaque, quòc Casuarius in omnibus aliis plurimum cum Struthione conveniat, qui stomacho instructus est, quodque more ipsius omne, quod affertur, etiam prunos ardentes deglutiat, Clusis memo rante, in eam deveniebamus cogitationem, quòd natura defectum hunc suppleverit multitudine Ventriculorum, peculiari dotatorum qualitate &potentiâ durissima quaeque &solidissima alimenta resolvendi. Id quod eo credibilius nobis videbatur considerantibus, quo in statu duo ventriculi &ingluvies fuerint reperti; Ventriculi enim prorsus vacui solam ingluviem ha bebant, aliquid continentem; &nutrimentum quod continebat, ultra partem dimidiam erat digestum. Atque hinc de potentia &fortitu dine judicabamus, qua Ventriculi hi instructi esse debebant, dum in ingluvie animalis tanta vis latuit. Intestina conjunctim pedes quatuor &octo pollices longa erant, in Diametro verò polli ces duos. Omnia una eademque gaudebant substantiâ &latitudine, absque foliis intus, sine cellulis, &sine caeco. Hepar magnitudinis erat mediocris, cum Lobus dexter solum pollices octo &sinister quatuor complecteretur. Ubique deprehendebatur Scirrhosum. Vesicula fellis Lobo dextro per longitudinem adnexa &in Capsula abscondita septem pollices longitudine unumque ad summum in Diametro adimplebat. Ductus Cysticus, ex summitate vesicae oriundus, octoque pollices longus, prope ipsius insertionem quae circa initium duodeni conspiciebatur, am plior fiebat. Hepaticus, pollices octo cum di midio longus, descendebat à sinistro versus dextrum &Cystitus à dextro ad sinistrum latus, unde ambo hi ductus circa partem inferiorem coalescebant. Hepaticus infra Cysticum inserebatur. Splen tres pollices longus &in latissimâ sui parte pollicem cum dimidio latus, forma gaudebat piscis Ligulacae vel Soleae. Vasa ejus mo re solitò distribuebantur. Pancreas in collatione vel proportione ad partes alias exiguum erat, nonnisi pollices duos longum &duas lineas latum. Ductus ipsius admodum angustus &saltem unam lineam cum dimidia longus supra Cysticum inserebatur.