# Amphiteatrum zootomicum 41.13-16

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum, 41.13 to 41.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/41.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/41.13

Audiamus cum in finem Tobiam Beutd, in Cedreto Electorali Saxonico, sub titulo Leouum, ubi postquam alia in Theriotrophec Saronico contenta animalia recensuit, ita xigt: Inter haec animalia hôc tempore etiam In & Leaena est, quos ambos Serenissimo Nostro Uctori Serenissimus Magnus Dux Hetruriae ante hos abhinc annos Florentiâ hic Dresdam misit, ex quibus anno proximè praeterlapso Leantes catulos enixa est, qualia animalia terra Sa xenica alias non fert. Exinde saliem videre est, quam infirmo stet talo Veterum asser tum, Leaenam scilicet unum tantum excludere foetum. Quomodo ipsorum coitus fiat ουτοψία destitutus haereo, quod vero post coi lum cohaereant Curator Leonum affirmat. Ex praemissis omnibus pronò quasi fluit alveo Leonem nostrum non tantum singularis pulchritudinis (ob quam Elector Moguntinus per celebrem Francofurtensium ζώογραφον Rose ante annum eundem cum Leaena depingi curavit) sed & fortitudinis egregiae animal esse: quam suam fortitudinem maxima cum truculentia conjunctam esse data occasione viribus suis fidens ostendere non intermittit, quippe qui crudeli concitus irà Horrendus saevit mediumque per agmen equorum Infertur lateque omnes sternitque fugatque Data scilicet occasione & famelicus, alias enim placidè satis se gerit; fame autem vexatus & quando vorat, dirè rugiens immane quantum iratus & crudelis est. Quemadmodum autem in exercitu militum non omnibus aequè, licet cataphractatis heroici animi ignis sub costis spuriis gliscit sic & idem in generosa Leonum familia obtinere videtur; quamvis enim Leones fortes & crudeles sint, nihilominus pauci qui dam hoc in passu degeneres se exhibent, quos vide apud Aldrov. I. c. p. 8. 9. Inter generosos autem praeter Parthicos Lybici generosiores habentur, propter quorum truculentiam nemo adeo facile meticulosa ipsorum adire latibula suscipit, quod elegantissimè Hoffmanns vvaldau part. II. v. 10. exprimit: Soll ich in Lybien die Lövven-Lager storen, &c Leo autem furiosior est & fortior Leaena, quamvis contrarium ex Aeliano Gesnerus hisce ver bis scribat: Semiramis Assyria, non si Leonem vel Pardalim similemve feram interfecisset, sed si Leaenam esset nacta, in eo sibi placuisse fertur foeminam scilicet mari ceu fortiorem praeferens vid. lib. de Quadrup. digit. p. 577. Crudelitatem acquirunt, quando colla & armos vestiunt jubae, catuli enim magis innoxii sunt, cumprimis si à teneris unguiculis inter homines degunt.

---

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum.
