Latin
45
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 45
Unproofread scanNot analysed yet
Agmen tandem claudunt Remedia à Leum desumpta, quorum ne gry quidem mentionem facere antea mecum constitueram, nimirum quia experientia non fretum me omnino latet, an ea quae hoc in passu Gesnerus I. supra cit. Aldrovand. I. c. Guilielmus van den Bossche in Historia sua Medica, &alii plures ex Veteribus allegant, in praxi calculum veritatis obtineant, nèc ne? Cum autem hoc in casu maxima pars Lectorum eo morati sint modo, quo Aegroti quamplurimi, existimantes scilicet Medicunm officio suo non recte fungi, vel etiam non adeo erudi tum esse, qui non semper aliquid praescribat; hinc in horum gratiam, quae sequuntur, pauca adjicimus. Sic Pinguedinem Leonis rite purgatam resolventem, maturantem, anodynam &nervinam, veluti existit axungia humana, canina &c. facile crediderim. Nec adeo absurdum est Fel Leonis ad claritatem oculit conciliandam conducere: felicius tamen res procedere videtur, si nimirum adsit visus obscuritas cum mordaci dolore, ex sale quodam acido sui juris facto, membranasque oculos constituentes pungente, quippe ad istiusmodi acidum heterogeneum subjugandum scindentesque ejus cuspides involvendas Leonis fel particulis suis salino volatilibus oleosis amaris aptissimum videtur natum. Nec laude sua privandus venit Epilepticus ille ex Leonis sanguine &stereore prolectus Spiritus quem vide apud Frid. Hoffimann. Meth. Med. p. 283. &Clav. Schroed. p. 678. Hoc trino Medicamentorum ex Leone desumptorum &invari, quo Deus ipse gaudet numero Ben. Lect. contentus vivat, rogamus. Nos interea dissertationi huic colophonem addentes Creatori mundi, qui mirabilia omnia fecit, pro gratiosissime concesso auxilio iufinitas agimus gratias eique tribuimus laudem &gloriam in aevum. LIN2 SECT. V. edibzy G Goog