# Amphiteatrum zootomicum 46.10-12

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum, 46.10 to 46.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/46.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/46.10

longa cornua, uti in canibus. Cornua ista erant firmata per larga ligamenta. Versus ipsorum extremita tem, prope & sub testiculis, conspiciebantu quaedam appendices, figurae itregularis, & quasi essent tornatae versus finem: quae cense bantur esse corpora illa, quae Anatomicis modernis vocantur fimbriae Tubarum uteri in fe minis: quod videtur justificare & defendere Vereres ab errore, qui illis vulgo attribuitur; hoc enim demonstrat, quod non citra rationem putaverint cornua uteri in brutis necquic quam a tubis uteri humani differre. Quam vis enim Cornua uteri brutorum sint corpora cava, in quibus conceptio & nuttitio ipsorum foetus maxime fit, & contra Tuba mulierum videatur solida & omni cavo destituta, adeo ut sit commoda recipiendo semini & ad peragendam ejusdem transcolationem versus fun dum uteri, supplendo locum prostatarum in utero, juxta sententiam Galeni; & quamvis conceptio communiter in fundo uteri fiat, est nihilominus veritati plane consonum, quod structura & usus tubae muliebris uteri, & cornuum brutorum uteri essentialiter necquie quam differant; siquidem praeterquam quod exempla prostent conceptus facti in tuba ute rina, gaudemus quibusdam observationibus quae ad rem nostram plane faciunt & ostendunt quod tubae uterinae habeant similiter quando que evidentem cavitatem. Apposuimus hic figuram uteri muliebris, in quo deprehendi mus 2. manifestas cavitates, quae faciebant quosdam flexus, octo lineas longos, & prope duas latos ad exordium ipsorum, quique ex fundo uteri ad tubas ejusdem pertingebant. Ad finem cujusvis cornu, paulo infra testiculum, aderat longum corpus nervosae substantiae, quod reputabatur ligamentum teres referre: porro descendebat ad inguen, ibique explicabatur ad instar pedis anserini, uti in muliere fieri solet.

---

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum.
