Latin
SECTIOV
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 47
Unproofread scanNot analysed yet
Origo ipsius solum differebat in eo, quod in muliere haec ligamenti procedant ab ipso uteri fundo, in illo loco, ubi tuba exoritur, amplo satis intervallo a testiculo. Soranus tradit, quod in muliere qua dam viderit hoc ligamentum rotundum, (quod ipse vocat cremasserem musculum testiculi muliebris) affixum testiculo muliebri, non se cus ac observavimus in leaena nostra. Mediastinum nullis foraminibus retiformibus pertusum erat, uti in priore leone, sed membrana ipsius erat spissa &sibi continuaPulmo 7. constabant lobis tribus utrinque &uno intermedio; illi dextri lateris erant ampliores, quam hi ex sinistro latere. In universum pulmonum parenchyma erat scirrhosum. Vena coronaria erat sat ampla: cor vero ipsum exilius longe, quam in leonibus binis, quos secuimus. Interior superficies ventriculi sinistri erat scirrhosa versus orificium arreriae pulmonalis, &videbatur plane, quod pulmones communica verint hoc malum cordi. Aderant &duo polypi, unus in quovis cordis ventriculo; universa basis cordis extenè erat circumdata viscosa materia, quae formabat diversas inaequales protuberantias, loco Singuedinis, quae hoc loco communiter deprehenditur, Lingua, uti in leonibus, armata erat magnis aciebus instar unguium: erant vero hic minores, molliores &teneriores. Ventriculi cerebri erant valde ampli, &ea, vitas, per quam falx intrat &quae cerebrum in duas secat partes, erat similiter plane profunda, nimirum 10. linearum. Glandula pinealis erat insigniter exilis, linea non amplior. Humor crystallinus, uti in leonibus, erat magis convexus anterius, quam posterius; quod secus deprehendebatur in alteralcaena, in qua erat magis convexus posterius, &magis depressus anterius; membrana, quae posita est in fundo oculi &apposita choroidi, quam TAPETUM vocamus, erat coloris, qui dicitur Isabellinus, intermixtus cum tantillo viridicoeruleo; facile separabatur à choroide, quae remanebat ejusdem solitae sibi crassitiei, postquam removissemus membranam, quae Tapetutnm istud constituit. NERVUS OPTICUS erat proximus oculorum axi; in ipsius meditullio videbatur adesse Foramen, quod disparebat, postquam universa retina esset ad alterutrum latus seposita, niec aequaliter extendebatur circumcirca nervum opticum, ad cavitatem choroidis.