# Amphiteatrum zootomicum 51

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum, EXPLICATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/51

exigui renes ursi sunt revera divisi, & unusquisque illorum possidet omnes partes, quibus magnus Ren vulgo componitur. Dum Plinius porro refert, quod penis ursinus, simulac animal est mortuum, induretur instar cornu, non possum non credere, quod autor ille minus exacte examinaverit penis materiam, & quod vel animus ipsi defuerit rem inquirendo se melius informare, qualis sit penis Ursi, dum vivit, nec curiosus adeo fuerit, ut secaret hoc animal mortuum. Nam putat se deprehendisse, quod illa durities po nis sit congenita huic animali, non secus ac in canibus, lupis, sciuris, mustelis & variis aliis animalibus, quae habent os in extremo pene, quod Aristoteles observavit. Penis nostri ursi erat quinque uncias cum dimidia longus, 4 lineas latus versus os pubis, à quo 5. unciarum spatio distabat, parum incurvatus. Pulmones V. lobis constabant, tribus ad dextrum latus, & 2. ad sinistrum. Duo superio ris dextri lateris erant valde ampli. Tertius, qui erat inter hos medius, divisus erat ad extremitatem suam in tres apices. In altero ursorum nostrorum 2. lobi sinistri lateris erant insigniter tumefacti. Superior, qui albidus apparebat, turgebat magna aeris copia: in inferiore deprehendebatur corpus solidum, pugnum magnitudine aequans, simile spongiae atramento imburae. In altero Urso, qui erat valde juvenis, structura mediastini erat valde singularis, cum esset pertusum in diversis locis magna copia foraminum, lineam unam cum dimidia latorum, cumque respersum & irriguum esset magna vasorum copia, quae erant supra lineam crassa, adeo ut nonnisi pinguedo deesset, quo minus haec membrana epiploo assimilaretur. Cor, 6. uncias longum, & 4. latum, erat valde solidum in apice suo. Caro videbatur unciam crassa. Apex ejus non adeo acutus, ac in leone, cernebatur. Asperae arteriae circuli omnes erant imperfecti, nec integri ut in Leone, quem secuimus: erant autem supra 5. uncias in circum ferentia ampli. Lingua erat lata & tenuis, uti in cane & fe& gaudebat in extremitate sua exiguo carnoso apice, sine ulla asperitate. Cranium non erat adeò fragile ac scriptores tra – ed b tadunt, deprehendebatur enim serrantibu sat duum.

---

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum.
