Latin
52.1 to 52.5
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 52.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem omnino verum, quod dimidiam crassitiom cranii leonini non supera vent, quod deprehendimus 6. lineas crassum, ubi tenuissimum. Os quod eminet ad inte nora, &quod separat cerebrum à cerebello erat similiter tenuius, &magis irregularis figurae, quam in LeoneCerebrum vicissim quadruplo majus. Erat siquidem 4. uncias longum, &totidem pro fundum, tres vero latum, dum Leonis cerebrum nonnisi 2 utrinque aequabat. Glandula pinealis erat valde exigua &maxima ex parte imperceptibilis, non secus ac in Leone. Oculus erar tectus palpebra interiore, quae oriebatur in cantho majore &inde tendebat aliquantenus deorsum. Erat oculus simul val de exiguus. Ejusdem bulbus diametro 5. lineas non excedebat, &erat minor oculo cati. Humor crystallinus etat magha ex parte sphaericus, &ille in sinistro oculo nostri Ursi senio ris deformatus erat glaucomate quodam, quod ipsum albicantem fecerat &omnino opacum. Ejus situatio videbatur similiter plane insolita, dum non erat directe oppositus aperturae uveae, sed retractus quasi lateraliter extrorsum axi od culi, adeo, ut similiter ante sectionem depre henderetur per albedinem, quae apparebat in fundo aperturae pupillae in interiore parte, quasi ibi cataracta delitesceret; &hoc productum erat à contractione fibrarum ligamenti ciliaris unius partis, &per extensionem vel relaxatio nem earundem in altero latere: quod videbatur factum ad concedendum liberum transi tum visibilibus speciebus per 2. reliquos humo res. Haec crystallini humoris distorsio probabiliter orta est eodem modo, ac fieri videmus in oculis infantium, qui postquam per longum tempus decubuerunt in loco ubi nonnis obliquam lucem oculi recipere possunt, stra bones fiunt, per dispositionem, qua musculi oculi contrahuntur, dum exercentur, &qua mutatur id, quod in ipsis naturaliter se recte ha bet, per extensionem fibrarum quarundam, &per contractionem reliquarum. Hac re facile adduci possemus, ut cogitaremus, quod hae fibrae ligamenti ciliaris sint capaces dilatationis &contractionis voluntariae, non aliter ac fibrae musculorum, &quod haec actio possit augere vel diminuere convexitatem humoris crystal lini, prout diversa distantia objectorum re quint variam in oculis eorumque partibus modo dictis dispositionem, quo magis clare distincteque objecta appareant.