Latin
55.1 to 55.4
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 55.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hic vero pilus in quibusdam locis valde diversus erat ab asinino, qui est longe brevior, &à Camelino pilo, qui multo tenerior est. Hi pili 3. uncias erant longi: crassities autem ad vilissimum equi pilum accedebat. Haec crassities versus extremitatem minor fiebat, quae erat acuminata; adversus radicem suam similiter coarctati erant pili, sed simul ut quasi manubrium lanceae referrent; haec ansa erat alius coloris, quam reliqui pili, erat enim pellucida instar setarum porcinarum. Haec pellucida pars habebat ad extremitatem suam exiguum caput, vel rotundum quoddam corpus, quod erat radix pili; videbatur vero, quod haec pars, quae erat elegantior &flexilior quam reliquus pilus, sit conformata sie eum in finem, quo pilus alias durissimus servetur conclusus, nec in fine consistat. Hic pilus per medium s. transversim dissectus, per mitroscopium interius instar junci spongiosus apparebat, quod Gesnerus falsissime explicat, dum dicit, quod tantum sit cavus. Hic pilus erat instar ursini longus, sed angustior &magis combinatus, ubique ejus speciei. Labrum superius erat vastum &à gingiva liberum, sed non tantum erat, quantum id Plinius alcae attribuit, dum dicit, quod haec pestia cogatur pasci retrograda, ne labrum suum dentibus mordeat. In dissectione enim observavimus, quod natura aliter incommodo huic occurrerit, ope scil. duorum magnorum &validorum musculorum, qui peculiariter huic labro elevando destinati erant. Similiter invenimus articulos crurum valide combinatos, per dura &crassa ligamenta. Hinc, si quis credere possit ea quae de alco narrantur, sc. quod, cum sit valde epilepsiae obnoxia, si hoc morbo obruatur, liberetur atquo curetur, dum admoveat alterum pedum suorum auriculae, &quod ungula istius pedis sin remedium epilepsiae certissimum, sane hoc animal habeat, oporteret, juncturas magis concinne factas, quam in alce nostra apparuerunt illis, qui putaverunt, quod nullas plane haberet &quas in nostra alce non deprehendimus: aut denique necesse est, ut convulsiones, quibus exagitatur, sint ejus conditionis, ne ingentem vim inferant ligamentis juncturarumut tantopere ipsa praeter solitum extendat.