# Amphiteatrum zootomicum 59.1-4

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum, 59.1 to 59.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/59.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/59.1

Concedimus quidem ipsis propositam combinationem, quando autem Alcem Caesareanam, suffraginum flexu carentem, cum Alce Moscovitica, juncturis crurum atque flexuris itidem destituta, comparare volunt, hâc vice, ob defectum Autorum, hoc assertum probantium, ipsorum sententiae subscribere veremur: quin potius cum Dodonaeo firmiter nobis persuademus, Alcem Caesaris minime illud Magnum Animal Septentionale, Elend vulgò dictum, existere, sed ad Machlinl. Achlin Plinii, & Solini feram innominatam, è Scandinaviae Insulâ missam, ob actionum similitudinem esse referendam. De reliquo non mirum Scriptores priscos ita à se invicem discrepare, cum Animal hoc rarissimè, & non nisi in Fest s atque Ludis secularibus ad amphitheatralem pombam augendam, ipsis obvenerit, uti hoc confirmat Julius Capitolinus de Gordiano Sen. Im peratore sic scribens: „Extat sylva ejus memo „tabilis, quae picta est in domo rostrata Cn. „Pompeji, quae ipsius & patris ejus & proavi „fuit, quam Philippi temporibus vester fiscus „invasit. In quâ picturâ etiam nunc conti nentur Cervi palmati ducenti mxtis Britan„nis. Equi feri xxx. Oves ferae C. Alces X. „Tauri Cypriaci C. Struthiones Mauri miiati „cec. Onagri xxx. Apri CL. Ibices CC. Damae „CC. Et in vita Gordiani II1. „ Fuerunt sub „Gordiano Romae Elephanti XXX. & II. quo orum ipse XII. miserat, AlexanderX. Asces X. „Tigres x. Leones mansueti LX. Leopardi man"lueti xxx. Belbi (1. c. Hyaenae) x. gladiatorum „Fiscalium paria mille; Hippopotamus & Rhi„noceros unus; Archoleontes X. Camelopar"dali X. Onagri XX. Equi feri XL. & caetera a"nimalia innumera & diversa: quae omnia „Philippus ludis saecularibus vel dedit vel oc„cidit. Nos igitur cum Recentioribus, & quibus frequentior hajus animalis concessa fuit inspectio, dicimus, esse Quadrupes ruminans bisulcum cornubus deciduis, staturâ suâ ad cervum proxime accedens, praeter quod eum corporis mole antecellat, & quarundam partium speciali conformatione ab ipso differat. Secuti sumus hac in parte Clariss. Rajum in Synopsi animal. quadruped. & Serpent. gener.

---

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum.
