# Amphiteatrum zootomicum 59

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum, POLOCLI NREID. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/59

MOSOOLI COLLA, DOROI AC LUMDORUM. COllum duo habet musculorum Flexorum paria, sc. longum & scalenum. Extensores autem colli duos autores nominârunt, ttansversalem & spinosum. Sic etiam extensores dorsi & lumborum tres utrinque fecerunt, diversis eos nominibus appellantes. Sacrum vel Sacrolumbarem, longissimum dorsi & semispinosum; sed cùm tres horum musculorum in uno latere non sint ab invicem distincti, sed planis tendinibus arctè conjuncti, non etiam distinguendi sunt. Dicendum verò unicum par esse musculorum, quod collum, dorsum & lumbos, quantum articulatio admittit, extendit. Lumbi praetereà habent utrinque proprium flexorem, qui vocatur triangularis; reliquos serrati expediunt

---

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum.
