# Amphiteatrum zootomicum 6

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum, DOOOMTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/6

Vid. Sturmius loco citato. Nervosissima est extrema illius pars ac tenerrima, (cujus percussionem valde metuit Elephas,) tribus velut apicibus praedita, quibus minutissimas res tanquam digitis comprehendere potest. Vid. beati Job. Ludolffi Hist. Aethiop. c. 10. l. 3. hac nummos in terram projectos tollit, & sessori suo porrigit: hâc scutellam vino plenam ita humo elevat, ut citra effusionem sessori det ebibendam; eadem ori suo una vice plures quam sedecim vini libras infundit, idque aliquoties iterat, si copia datur. De hac Galenus l. 17. de usu part. in princip. ita scribit: habet hoc animal, quo loco aliis est nasus, partem quandam pendentem, angustam, ac longam, adeo, ut ad terram pertingat: quam cum primum sum conspicatus, supervacaneam atque inutilem esse putavi: cum autem animal ipsum ea uti pro manu animadverti, tunc non amplius ipsam judicavi esse inutilem, quod usus hujus partis cum actione utili esset conjunctus: quandoquidem partis usus ita demum apparet, si actionem habeat utilem: hac parte ceu manu sic omnia tractat Elephas, eamque ita rebus apprehendendis applicat, ut ne minima etiam numismata ipsum effugiant, quae Rectori vel Sessori sui tradit; quemadmodum igitur, si animal parte hac non uteretur, ipsa esset superflua, & Natura, quae ipsam conformasset, non ubique esset artificiosa: ita cum actiones per eam obeat utilissimas, ipsa quidem est utilis, Naturam autem ostendit esse artificiosam: postea vero cum ipsam animadvertissem in fine esse perforatam, intellexissemque praeterea animal ipsum per foramina ista velut per nares respirare, cognovi sane, eum quoque usum animali partem hanc praestare; postquam autem mortuo Elephante usque ad radicem partis ipsius dissecans meatus, qui a foraminibus sursum feruntur, reperi non aliter, quam in nobis exitum habere duplicem: unum quidem, qui ad ipsum cerebrum perveniebat, alterum autem in os perforatum, impensius adhuc Naturae artem sum admiratus: ubi autem etiam didici, ipsum animal, cum fluvium aut lacum profundum trajicit, ut totum ipsius corpus demergatur, per sublatam in altum hanc proboscidem respirare.

---

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum.
