# Amphiteatrum zootomicum 61.9

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum, EXPLICATIO FIGURARUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/61.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/61.9

Moscoviae) bis in anno in maxim à copiâ per fluvium Nivae transire, dum Vere catervatim in Careliam tendunt, & Autumno rursus remeant in Russiam. Alit & Polonia Alces, & in Suecia haud parvo inveniuntur numero: Nullibi tamen frequentius quam in Ducatu Borussiae occurrunt, ubi non so lum ab animalibus rapacibus, quae eas in va stissimis aliarum regionum desertis invadunt & hominum nimiis insidiis, ob restrictam venandi licentiam, existunt securae; sed etiam hyberno tempore, tanquam sub temperatio re climate, sufficiens reperiunt pabulum, quod alibi summa frigoris inclementia deperdit, ut hinc non immerito Borussiam Alcis patriam nominaverimus.

---

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum.
